diſtinguo inter indefinitum, & infinitum, illudque tantum proptie infini. tum appello, in quo nulla ex parte limites inveniuntur: quo ſenſu ſolus Deus eſt infinitus: illa autem in quibus ſub aliqua tantum ratione finem non agnoſco, ut extenſio ſpatii imaginarii, multitudo numerorum. di. viſibilitas partium, quantitatis, & ſimilia, indefinita quidem appello, non autem infinita, quia non omni ex parte fine carent. Præterea diſtinguo inter rationem formalem infiniti, ſive infinitatem, & rem quæ eſt infinita: nam quantum ad infinitatem, etiam ſi illam intelligamus eſſe quam maxime phſitiyam, non tamen niſi negativo quodam modo intelligimus. ex hoc ſcilicet quod in re nullam limitationem ad vertamus: ipſam vero rem quæ eſt infinita poſitive quidem intelligimus, ſed non adæqua te. hoc eſt non totum id quod in ea intelligibile eſt comprehendimus. ſed quemadmodum in mare oculos conyertentes, etſi non totum viſu attingamus, nec immenſam eius vaſtitatem metiamur, dicimur tamen illud videre: & quidem ſi eminus reſpiciamus, ut quaſi totum ſimul oculis complectamur, non videmus niſi confuse̓, ut etiam confuge̓ imaginamur chiliogonum, cum omnia ſimul eius latera complectimur: ſed ſi cõminus in aliquam maris partem obtutum defigamus. talis viſio eſſe poteſt valde clara & diſtincta: ut etiam imaginatio chiliogoni. ſi tantum ad unum aut alterum eius latus ſe extendat. Simili ratione Dcum ab huma. na mente capi non poſſe cum omnibus Theologis concedo: & nequidem etiam diſtincte poſſe cognoſci ab iis qui totum ſimul conantur animo complecti, & tanquam ẽ longinquo reſpiciunt: quo ſenſu dixit S. Thomas loco citato Dei cognitionem ſub quadam tantum confuſione nobis ineſſe: Qui autem ad ſingulas eius perfectiones attendere, illaſque non tam capere, quam ab ipſis capi, & intellectus ſui vires omnes in lis contemplandis occupare conantur, illi profectõo multo ampliorem facilio. remque materiam claræ & diſtinctæ cognitionis in eo in veniunt, quam in ullis rebus creatis. Neque hoc ibi negavit S. Thomas, ut manifeſtum eſt ex eo quod articulo ſequenti Deum exiſtere demonſtrahile eſſe affirmet. Ego autem ubicunque dixi Deum clare & diſtincte̓ poſſe cognoſci, non niſi de hac finita, & ad modulum ingenii noſtri accommodata cognitione intellexi. Neque etiam ad veritatem eorum quæ aſſerui, aliter intelligere opus fuit, ut facile apparebit ſi advertatur duobus tantum in locis me hoc dixiſſe: nempe ubi quæſtio erat utrum in idea, quam formamus de Deo, aliquid reale, vel ſola rei negatio contineatur, ut forte in idea fri. goris nihil aliud eſt quam negatio caloris: qua de re nullum dubium eſſe poteſt: & ubi aſſerui exiſtentiam ad rationem Entis ſumme perfecti non
Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/59
Appearance