Jump to content

Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Date ergo certius aliquod ſignum diſtinctionis realis: nam confido nulIum dari poſſe: quid enim dicetis an realiter illa diſtingui quorum utrumlibet abſque alio poteſt exiſtere? Sed rurſus quæram, unde cogno. ſcatis unam rem abſque alia eſſe poſſe? Ut enim ſit ſignum diſtinctionis. debet cognoſci. Forte̓ dicetis hoc haberi a̓ ſenſibus. quia unam rem abſente alia videtis, aut tangitis, &c. ſed ſenſuum fides incertior eſt quam intellectus: & multis modis fieri poteſt ut una & eadem res ſub variis formis. aut pluribus in locis, aut modis appareat, atque ita pro duabus ſumatur. Et denique ſi recordemini eorum quæ in fine ſecundæ meditationis de cera dicta ſunt, adyertetis nequidem ipſa corpora proprie̓ ſenſu percipi, ſed ſolo intellectu, adeo ut non aliud ſit unam rem abſque alia ſentire. quam habere ideam unius rei, & intelligere iſtam̄ ideam non candem eſſe cum idea alterius. Non autem hoc aliunde poteſt intelligi quam ex eo quod una abſque altera percipiatur: nec poteſt certo intelligi niſi utriuſque rei idea ſit clara & diſtincta: atque iſtud ſignum realis diſtinctionis ad meum debet reduci, ut ſit certum. Si qui autem negent ſe habere diſtinctas ideas mentis & corporis. ni hil poſſum amplius quam illos rogare ut ad ea quæ in hac ſecunda meditatione continentur, ſatis attendant: & ſciant opinionem quam habent, ſi forte̓ habent: quod partes cerebri concurrant ad formandas cogitationes. non ortam eſſe ab ulla poſitiya ratione. ſed tantum ex eo quod nunquam experti ſint ſe corpore caruiſſe, ac non raro̓ ab ipſo in operationibus ſuis fuerint impediti: eodem modo ac ſi quis ex eo quod ab infantia compe dibus vinctus ſemper fuiſſet, exiſtimaret illas compedes eſſe partem ſui corporis, ipſiſque ſibi opus eſſe ad ambulandum. Sx c υ ν p o, cum dicitis in nobis ipſis ſufficient reperiri fundamentum ad ideam Dei ſormandam. nihil a mea opinione di verſum affertis: ipſe enim expreſſe̓ dixi ad finem tertiæ meditationis. hanc idee mihi eſte innatam ſve non aliunde quam a meipſe mihi advenire. Concedo etiam ipſam poſie formari. licet enc ſummum exiſtere neſcirems: ſed non ſi revera non exiſteret: nam contra monui omnem vim argumenti in e eſte quod fierinen poſſit ni ſaculta ideam iſtam formandi in me ſu niſi ¶ Dee ſim creatus. Nec urget id quod dicitis de muſcis, plantis, &c. ut probetis aliquem gradum perfectionis eſſe poſſe in effectu qui non præceſſit in cauſa. Certum enim eſt vel nullam eſſe perfectionem in animalibus ratione carenti. bus. quæ non etiam ſit in corporibus non animatis: vel ſi quæ ſit, illam ipſis aliunde advenire: nec ſolem, & pluviam, & terram eſſe ipſorum cauſas adæquatas: eſſetque a ratione valde alienum ſi quis ex eo ſolo quod