non agnoſcat cauſam ullam quæ ad generationem muſcæ concurrat. habeatque tot gradus perfectionis quot habet muſca, cum interim non ſit certus nullam eſſe præter illas quas agnoſcit, occaſionem inde ſumeret dubitandi de re, quæ, ut paulo poſt fuſius dicam, ipſo naturali lumine manifeſta eſt. Quibus addo, iſtud de muſcis, cum a rerum materialium conſideratione ſit deſumptum. non poſſe veniri in mentem iis qui meditationes meaſequuti cogitationem a rebus ſenſibilibus ayocabunt ut ordine philoſo phentur. Non magis urget quod ideam Dei, quæ in nobis eſt, ens rationis appelletis. neque enim hoc eo ſenſu verum eſt quo per enretionis intelli. gitur id quod non eſt, ſed eo tantum quo omnis operatio intellectus emrationis. hoc eſt, ens a̓ ratione profectum: atque etiam totus hic munduens rationis divinæ, hoc eſt ens per ſimplicem actum mentis divinæ creatum, dici poteſt. amque ſatis variis in locis inculcari, me agere tantum de perfectione ſiye realitate ideæ obiectiya. quæ non minus quãm arti. ficium obiectiyum quod eſt in idea machinæ alicuius valde ingenioſe ex cogitatæ. cauſam exigit in qua reyera contineatur illud omne quod in ipſa continetur tantum obiectiye. Nec ſane video quid addi poſſit ut clarius appareat ideam iſtam mihi adeſſe non poſſe niſi exiſtat ſummum ens, præterquam ex parte lectoris: ita ſcilicet ut ad ea quæ iam ſcripſi diligentius attendendo liberet ſe præiudiciis, quibus forte lumen eius naturale obruitur: & primis notionibus. quibus nihil exidentius aut verius eſſe poteſt, potius quam opinionibus obſcuris & falſis, ſed longo uſu menti infixis, credere aſſueſcat. Quod enim nihil ſit in effectu quod non vel ſimili vel emmentiori ali. quo modo præextiterit in cauſa, prima notio eſt, quã nulla clarior habetur: hæcque Fulgaris. anihile nihl fit, ab eo non differt: quia ſi concedatur aliquid eſſe in effectu quod non fuerit in cauſa. concedendum etiam eſt hoc aliquid a nihilo factum eſſe: nec patet cur nihil non poſſit eſſe rei cauſa, niſi ex eo quod in tali cauſa non eſſet idem quod in effectu. Prima etiam notio eſt, omnem realitatem, ſie perfectionem quæ tan tum eſt obiectiye in ideis. vel formaliter vel eminenter eſſe debere in earum cauſis: & huic ſoli innixa eſt omnis opinio quam de rerum extra mentem noſtram poſitarum exiſtentia unquam habuimus: unde enim ſuſpicati fuimus illas exiſtere, niſi ex eo folo quod ipſarum idex per ſen. ius ad mentem noſtram per venirentQuod autem aliqua idea ſit in nobis entis ſumme̓ potentis. & perfecti.
Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/71
Appearance