ac etiam quod huius ideæ realitas obiectiya nec formaliter nec eminenter in nobis reperiatur, clarum fiet iis qui ſatis attendent, & diu mecum meditabuntur: neque enim id quod ab alterius cogitatione tantum pendet, poſſum ipſi oſcitanti obtrudore. Ex his autem manifeſtiſſime concluditur Deum exiſtere. Sed pro iis quorum Iumen naturale tam exiguum eſt ut non videant primam eſſe notitionem, quod omnit perfectio que eſt obiectide in idea debeat ele realiter in aliqua eiut cauſa, palpabilius adhuc idem demonſtra vi ex eo quod mens quæ habet iſtam ideam. a ſe ipſa eſſe non poſſit: nec proinde video quid amplius deſideretur ut manus detis. Non etiam urget quod forte ideam quæ mihi Deum repræſentat, ex praconceptis animi notionibus. libris, mutuis amicorum colloquus. Sc. non a ſola mea mente acceperim. Eodem enim modo procedet argumentum, ſi quæram de iis alijs a quibus dicor illam accepiſſe, an ipſam habeant a ſe, an ab alio, ac ſi de me ipſo quærerem: ſemperque illum a quo primum profluxit Deum eſſe concludam.
Quod vero hic admiſcetis eam poſſe efformari ex præyia rerum corporalium inſpectione, non veriſimilius mihi videtur quam ſi diceretis nulIam nos audiendi habere facultatem. ſed ex ſola colorum viſione in ſonorum notitiam de venire: plus enim analogiæ ſiye paritatis fingi poteſt inter colores, & ſonos. quam inter res corporeas & Deum. Cum que petitis ut quid addam quod ad ens incorporeum ſeu ſpirituale cyehat, nihil poſſum melius quam vos ad ſecundam meam Meditationem romittere, ut ſaltem aliquem eius uſum eſſe advertatis: Quid enim hic una aut altera periodo præſtare poſſem ſi longiore ibi oratione ad id unum parata, & in quam non minus induſtriæ quam in quicquam aliud quod unquam ſcripſerim mihi videor contuliſſe, nihil effeci?
Nec obſtat quod in ea de mente humana tantum egerim, fateor enim ultro & libenter ideam quam habemus, exempli gratiã, intellectus di vini, non differre ab illa quam habemus noſtri intellectus. niſi tantum ut idea numeri infiniti differt ab idea quaternarii, aut binarii: atque idem eſſe de ſingulis Dei attributis quorum aliquod in nobis veſtigium agnoſcimus. Sed præterea in Deo intelligimus abſolutam immenſitatem. ſimplicita. tem, unitatem omnia alia attributa complectentem. quæ nullum plane exemplum habet, ſed eſt, ut ante dixi, tanquam nota artificis operi ſuo imprea, ratione cuius agnoſcimus. nihil eorum. quæ particulatim ut in nobis ea percipimus, ita etiam in Deo propter defectum intellectus noſtri conſidoramus, uni voce illi & nobis conyenire: atque etiam dignoſcimus ex multis particularibus in definitis quorum ideas habemus, ut cognitio-