Jump to content

Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nis indefinitæ, ſive infinitæ, item potentiæ, numeri, longitudinis, & c. etiam infinitorum, quædam in idea Dei formaliter contineri. ut cognitionem & potentiam, alia tantum eminenter, ut numerum, & longitu dinem quod ſane̓ non fieret ſi idea iſta nihil aliud eſſet in nobis quam figmentum. Neque etiam tam conſtanter ab omnibus eodem modo conciperetur: Eſt enim notatu valde dignum quod omnes Metaphyſici in Dei attributis (iis ſcilicet quæ per ſolam humanam rationem cognoſci poſſunt) de ſcribendis unanimiter conſentiant, adeo ut nulla ſit res Phyſica, nulla ſenſibilis, nulla cuius ideam quam maxime craſſam & palpabilem habeamus, de cuius natura non maior opinionum diverſitas apud Philoſophos teperiatur. Nec ſane poſſent ulli homines in iſta idea Dei recte concipienda aberrare, ſi tantum ad Naturam entis ſumme̓ perfecti vellent attendere: ſed qui aliqua alia ſimul miſcent, ex hoc ipſo pugnantia loquuntur, & chimæ. ricam Dei ideam effingentes non immerito poſtea negant illum Deum, qui per talem ideam repræſentatur, exiſtere. Ita hic cum loquimini de ente corporeo perfectiſſimo, ſi nomen perfectiſſimi abſolute ſumatis, ut. Ionſus ſit, rem corpoream eſſe ens in quo omnes perfectiones reperiantur,. pugnantia loquimini: quoniam ipſa natura corporis imperfectiones mul. tas in volvit, ut quod corpus ſit diviſibile in partes, quod unaquæ que eius pars non ſit alia, & ſimiles: eſt enim per ſe notum maiorem perfectionem eſſe non dividi quam dividi, &c. Si vero intelligatis duntaxat quod perfectiſſimum eſt in ratione corporis., hoc non eſt Deus. Quod additis de idea Angeli qua ſumus imperfectiores, nempe non opus eſſe ut ipſa ab Angelo in nobis effecta ſit, facile concedo, quia ipſe in tertia Meditatione jam dixi illam ex ideis quat habemus Dei S5 hominicomponi poſſe. Neque hoc mihi ullo modo ad verſatur. Qui autem negant ſe habere ideam Dei, ſed vice illius efformant aliquod idolum, &c. Nomen negant, & rem concedunt: neque enim ego iſtam idcam puto eſſe eiuſdem naturæ cum imaginibus rerum materialium in phantaſiã depictis, ſed eſſe id tantum quod intellectu ſive apprehendente, ſi ve iudicante, ſi ye ratiocinante percipimus: & contendo ex hoc ſolo quod attingam quomodolibet cogitatione ſiye intellectu per. fectionem aliquam quæ ſupra me eſt, puta ex eo ſolo quod advertam inter numerandum me non poſſe ad maximum omnium numerorum de venire, atque inde agnoſcam eſſe aliquid in ratione numerandi quod vires meas excedit, neceſſario concludi, non quidem numerum infinitum