nio accommodatis, diſtinguerentur: Id curæ datum induſtriæ
Comitis. (semper enim excellere imperantes expedit) Qui
ſingulis Præfecturis ſuum commentus inſigne, ex omnibus
Sigillum Supremi Senatus.
uno ſcuto comprehenſis unum fecit, quod ſupremo Senatus
ad uſus eſſet, & terminorum Reipub. Braſilienſis index. Supra
hoc Fœderati Belgii inſigne attollebatur, characterque Societatis
Politici Senatus.
Occidentalis ima parte defluebat. Politico Senatui inſigne
fecere eadem quatuor provinciarum inſignia, pari ſcuto
contenta, ſupra quod ſpectare erat Virginem Aſtræam, manu
una gladium, altera lancem gerentem, illam ſcelerum vindicem,
Pernam-
bucenſis Curiæ.
hanc mercantium regulam. Pernambucenſi Curiæ datum
inſigne, Virgo, defixis in ſpeculum oculis & velut in
formæ ſuæ admirationem rapta, manu arundinem ſacchariferam
geſtans. quo ſchemate ſoli pulchritudo proventuſque
exprimebatur, adſcripto civitatis Olindæ nomine. Fuere &
aliis Pernambuci Curiis, nempe in Igarazu, Serinhæmo,
Portu Calvo, Alagois, ſua quoque propria inſignia. Præfectura
Tamaricenſis.
Tamaricenſis botrum pro inſigni oſtentabat, quia æquè
pulchros & ſucculentos nulla Braſiliæ pars, ac Tamarica inſula,
Paraybenſis.
ferebat. Parayba ſacchareorum panum formas pyramidales
præferebat. quod optimi & laudatiſſimi ſacchari nutricula
eſſet, aut quod dedita noſtratibus provinciâ, major illic
ſacchari & molarum cœperit eſſe labor & precium. Provincia
Fluminis Grandis.
Fluminis Grandis cognomine fluvio gaudebat, cujus ripam
in imagine premebat Struthius, quarum avium maxima hic
frequentia. Atque hæc ipſa argento exhibita fuere à ſculptoribus
Batavis, non ære aut ferro, ne ærugine aut rubigine
exederențur monimenta publica. Dixi modò de captivis Luſitanis.
At de his totaque quæ vulgi vocibus ferebatur, conjuratione,
(perſequor paulo poſt geſta ) illud in notitia rerum
Braſilienſium adeòque Senatorum ad Rectores Societatis litteris
perſcriptum legi, à metu & credula nimis ſuſpicione
hanc criminationem profectam, nec, licet appellatos iſtius
ſceleris, compertos fuiſſe. Verùm cum apud ſuos valerent
gratia & authoritate, etiam opibus, metus erat, ne adventante
Hiſpanorum Claſſe, quod jam percrebuerat, vel clam vel
palàm nocerent. ideo Status intereſſe credebatur & utilitatis
Pagina:Casparis Barlæi, rerum per octennium in Brasilia et alibi nuper gestarum, sub præfectura illustrissimi Comitis I. Mauritii, Nassoviæ, etc. comitis (IA casparisbarlirer01baer).pdf/242
Haec pagina emendata est