tum variae voces: hic clamat, ,Rex erit’ ille
,Non erit’, ,Extremum scabies’ simul ,occupet’ omnes.
At circumvolitant Numidae per cuncta pusilli
et plausis minitantur equis: nihil hinnit arundo.
Ut vero caligae vetulum sonuere gregales,
en castella ruunt nucibus constructa quaternis,
rex regno cedit, puerique in arundine longa
hinc illinc equitant auditum funebre bellum.
,Centurio, pueri quo bello tela fuerunt?[1]
Quid vos infanti respersi sanguine vultum?
Num tendi tabes oculos et pila sinebat?
Nemon unus erat praefracta ex gente superstes?
Qui vos sollicitos docuistis rite propinquos?[2]
Hoc repetas. Galeas clypeosque et corpora pleno
nonne quidem fluvio longe portare dedistis?
Hinc populi fluit usque ferens fragmenta perempti
turbitus atque ciet ripas ululatibus amnis.
Pagina:Centurio.djvu/15
Appearance
Haec pagina emendata et bis lecta est
8
CENTURIO