Pagina:Centurio.djvu/23

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
16
CENTURIO

Hic rex. Mirabar: sed mox fregisse sepulcrum
rumor erat. Vivumne ausim nunc credere? Dicunt
audiri vocem, caedes ubi facta, monentis:
Pax.’ Pueri circumspiciunt. Iam nocte silebant
omnia. Tempus erat cubitum discedere. Sed non
filius Albini satis exactoris habebat.
,Dic etiam: nobis terrarum impervius ullus
angulus est, Aetri? quem nos non vicimus, est quis?’

adnotationes.
1) 2) 3)

Flor. IV. 12.

4)

Tacit, Ann. II. 23.

5)

Plin. Hist. Nat. IX. 4. 2, Tacit. Ann. II. 24.

6)

Nutriculae dicunt hirundines solatas esse Iesum morientem.

7)

Matth. XIII. 2.

8)
Marc. X. 13.