Jump to content

Pagina:Charte dite de fondation de l'Abbaye-aux-Hommes. Archives du Calvados, H-1830.djvu/1

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

1QUISQUIS Deo seu prodeo aliquid praestat non ipsum a se alienat, sed potius in futurum eum spe vitae aeternae multiplicandum conservat, hoc agit pia creatoris largitas et larga ejus circa creata pietas. 2Qui cum bonorum nostrorum non egeat, suus est enim orbis terrae et plenitudo ejus, honorari tamen de nostra substantia, immolarique sibi sacrificium laudis pro nostra salute desiderat. 3Hortatur nos ut et serviamus, tribuit quod pro collatis beneficiis suis ei retribuamus. 4Quod tamen misericors pater quasi alienum suscipit, quasi nostrum rependit, in hoc seculo peccata remittens, in futuro centuplum accepturis, seipsum et regnum caeleste promittens. 5Qua spe ductus ego Willelmus anglorum rex, nortmannorum et coenomannorum princeps, coenobium in honorem DEI AC BEATISSIMI PROTOMARTYRIS STEPHANI intra burgum quem vulgari nomine vocant Cadomum, pro salute anime meae, uxoris filiorum ac parentum meorum disposui construendum. 6Cui loco ne divine religionis cultura aliquando propter inopiam desit : hoc modo ipsi inposterum mea sollicitudo prospexit. 7Trado igitur praefato coenobio villas juris mei Ceusium, Ros, Alamanniam, Pontem dive, Cathburgum cum colonis et conditionariis seu liberis hominibus, cum molendinis, aquis, pratis, pascuis, silvis seu omnibus redditibus et consuetudinibus ad eas pertinentibus, sicut in meo dominio hactenus habui et antecessores mei. 8Et homines quidem duarum praemissarum villarum videlicet Ceusii et Ros qui francam terram ne tenent : ad servitium aecclesiae et monachorum ita liberos et omnino quietos concedo, ut nunquam pro aliqua summonitione expeditionis vel alterins cujus libet rei ipsum servitium intermittant, nisi ego ipse per me vel per brevem meum abbatem summoneam quatinus eos nominatim michi mittat, et hoc intra fines Nortmanniae tantum, et nominatim tantummodo pro necessitate belli ab extranea gente imminentis. 9Partem quoque burgi trado in qua praefatum monasterium constructum est a muro in directum occidentem versus sicut via protenditur, qua a veteri BEATI STEPHANI monasterio ad urbem Baiocensem itur : et eu quoque via qua itur ad Britivillam Sancti Michaelis, cum terris et omnibus consuetudinibus de eodem burgo ad me pertinentibus, excepto quod extranei mercatores de omnibus que secunda feria ibi ement et a venundabunt tamdin quandin thelonearius ad stationem suam sedebit et mercatores in communi mercato erunt theloneum ministris qui majori burgo praeerunt apportabunt. 10De singulis plaustris et asinis que venalia ligna ferent, lignum unum. 11Villarium cum omni territorio suo et de eodem hominum servitia, ut servientes mei qui ibi manent michi serviant, et propter servitium monachorum servitium meum non remaneat. 12In magno quoque burgo domum Turstini Legrini et domum molendini de Darnestal cum ipso molendi ne et molendinum quod fuit Rainardi, hec omnia quieta ab omni consuetudine. 13De pratis juris mei tria jugera ad Hulmum. 14Pratum Brendae praeter eu que ad supradictas villas pertinebant. 15Alveum veteris Ulduni, a villa Venuncio usque in Olnam fluvium cum tribus molendinis in eodem factis. 16Terram Willelmi Pavoth quam de me tenet Cadomi et Cliville In territorio Britiville, alodium quem Rogerius Calvus ibi tenet. 17In territorio Bracii, terram Willelmi de Landa. 18Alodium quoque quod Lupus tenet in Bilieto et Walmereto cum parte aecclesiae ad eum pertinente. 19In territorio Curleii, terram Willelmi camerarii. 20In territorio Badventi, vineam cum domo vinitoris quam Hubertus dapifer de me habuit. 21In Barbefloth duas mansuras terrae. 22In territorio de Boseval, Alodium Rodulfi filii Anseredi. 23In Vileriis et in Mara, terram quam ibi tenet Willelmus Crassus. 24Terram quoque quam habuit Hugo de Rosel in Grainvilla. 25Silvam de Maloper tuso et de Torta Valle et de Folonia et de Casneto cum aquis et terris seu omnibus ad eas pertinentibus, hac conditione servata, ut monachi ipsius coenobii ipsas silvas nullo tempore destruant vel destrui jubeant propter ipsam terram colendam sibe inhabitandam, retentis in meo dominio cervis, capreolis et apris silvestribus. 26Decimam de Fredernaco, Servitium de terra quam Boselinus de Diva tenet in Vileriis et Guarinvilla. 27Concedo quoque fieri ad opus prefati monasterii mercatum in villa cui Balte nomen est. 28In territorio Cadomi feriam trium dierum, ita ut quotiens qu’ilibet horum trium dierum in secunda feria evenerit, totum mercatum magni burgi sit SANCTI STEPHANI. 29Civitate Rotomagi concedo fieri cellarium unum super Sequanam, quietum ab omni consuetudine, et habitantes in eo quietos tam in terra quam in aqua per totam terram meam. 30Concedo quoque domum cum viridario quam dedit eidem coenobio in eadem civitate Bernardus filius Ospaci, et sex jugera prati que idem dedit ad Batpalmas, et domum quam dedit Willelmus canonicus filius Sueni. 31In territorio Lireti, hospitem unum cum terra sua et quattuor arpentos et dimidium de vinea et unam acram terrae. 32Intra idem territorium in Audura fluvio concedo fieri molendina duo, ita ut tantum spatium de aqua remaneat liberum, quatinus quoquo modo aqua se habeat, convenienter possint per illud spatium ascendere et descendere tam naves quam pisces. 33Concedo etiam totum alodium quod tenent Osmundus Aculeus, Ricardus et Rogerus in territorio Calvi Monti super Divam et etiam totum illud quod tenent quicunque alodiarii infra leugam Pontis Dive. 34In terra Anglorum in comitatu de Devenesire, manerium de quod vocatur Northam. 35In comitatu de Dorseta duo maneria, unum quod vocatur Frantona et alind quod vocatur Biencome. 36In comitatu de Summerseta in territoria Crucrae, decem hyddas terrae et aecclesiam cum omni decima ejusdem territorii. 37In comitatu de Wiltesira, aecclesiam de Cosham cum omni terra et decima ad eam pertinente. 38Concedo quoque in comitatu de Nortfolc, manerium quod vocatur Welles, quod dedit praedicto coenobio Willelmus de Scociis cum aecclesia de Morthona et terra cum decima eidem aecclesiae pertinente in Essesse. 39Item concedo in comitatu de Essessa maneriolum quod vocatur Panfella et in Lundonia quandam terra que fuit Levreth sitam prope aecclesiam Sancti PETRI quietam de gelz et de scot et de omni alia consuetudine, que dedit Walerannus filius Rannulfi cum decima totius terrae suae quam habet in Anglia, tam pro anima sua quam pro mea.

Signum + Willelmi regis
S. + Mathildis regine
S. + Johannis archiepiscopi
S. + Roberti comitis filii regis
S. + Willelmi comitis filii regis
S. + Lanfranci archiepiscopi
S. + Odonis Baiocensis episcopi
S. + Hugonis Luxoviensis episcopi
S. + Gisleberti Ebroicensis episcopi
S. + Roberti Sagiensis episcopi
S. + Michaelis Abrincensis episcopi
S. + Gaufridi Constantiensis episcopi
S. + Rogerii comitis de Monte Gomerico
S. + Roberti comitis de Moretonio
S. + Rogerii de Bellomonte
S. + Roberti comitis de Mellent
S. + Henrici de Bellomonte
S. + Hugonis de Gorniaco
S. + Walteri Gifardi
S. + Ricardi Abrincensis vicecomitis
S. + Hugonis comitis
S. + W. comitis Ebroicensis
S. + Willelmi de Bretolio
S. + Roberti Aucensis comitis
S. + Roberti de Belesme
S. + Hugonis de Monteforti
S. + Hugonis de Grentemaisnil}}
S. + Nigelli de Constantino
S. + Willelmi Dunelmensis episcopi
S. + Ricardi de Corceio
S. + Willelmi Crispini
S. + Ingilranni filii Hilberti
S. + Alani comitis
S. + Willelmi de Warenna
S. + Henrici de Ferrariis