Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/104

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


bus erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, quum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum conjunctissime et amantissime vixerat, quanta hominum esset vel admiratio, vel querela. Itaque tum Scævola, quum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Lælii de amicitia, habitum ab illo secum, et cum altero genero C. Fannio, M. F., paucis diebus post mortem Africani. Ejus disputationis sententias memoriæ mandavi ; quas hoc libro exposui meo arbitratu. Quasi enim ipsos induxi loquentes, ne, inquam, et inquit, sæpius interponeretur ; atque ut, tanquam a præsentibus, coram haberi sermo videretur.

Quum enim sæpe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res quum omnium cognitione, tum nostra familiaritate, visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis tuo rogatu. Sed, ut in Catone majore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quæ de illa ætate loqueretur, quam ejus, qui et diutissime senex fuisset, et in ipsa senectute præ ceteris floruisset : sic, quum accepissemus a patribus, maxime memorabilem C. Lælii et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Lælii persona visa est, quæ de amicitia ea ipsa dissereret, quæ disputata ab eo meminisset Scævola. Genus autem hoc sermonum, po-