Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/108

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


verum etiam studio et doctrina, esse sapientem ; nec sicut vulgus, sed, ut eruditi solent appellare sapientem, qualem[1] in tota Græcia neminem (nam qui septem appellantur, eos, qui ista subtilius quærunt, in numero sapientium non habent) ; Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum judicatum. Hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tu in te posita ducas, humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex em quærunt, [2] credo item ex te, Scævola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis, quod his proximis nonis, quum in hortos D. Bruti auguris, commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti ; qui diligentissime semper illum diem, et illud munus solitus esses obire.

Scævola. Quærunt quidem, C. Læli, multi, ut est a Fannio dictum : sed ego id respondeo, quod animadverti, te dolorem, quem acceperis quum summi viri, tum amicissimi morte, ferre moderate ; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuæ. Quod autem his nonis in nostro collegio non affuisses, valitudiem causam, non mœstitiam fuisse.

Lælius. Recte tu quidem, Scævola, et vere. Nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi, quum valerem, abduci incommodo meo debui ; nec ullo casu arbitror hoc constantit homini posse contingere, ut ulla[3] intermissio fiat officii. Tu autem, Fanni, qui mihi tan-

  1. Gruter. in reliqua Græcia ; cod. Pith. in tota Græcia religui neminem.
  2. Al. credo ex hoc item Scævola, quod ferri potest.
  3. Conjiciunt e mss. intercessio, vel interscissio.