Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tum tribui dicîs, quantum ego nec agnosco, nec postulo, facis amice ; sed, ut mihi videris, non recte judicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quomodo enim (ut alia omittam) mortem filii tulit ? Memineram Paullum, videram Gallum : sed hi in pueris ; Cato in perfecto et spectato viro. Quamobrem cave Catoni anteponas, ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum judicavit. Hujus enim facta, illius dicta laudantur.

III. De me autem (ut jam cum utroque loquar) sic habetote. Ego, si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam, viderint sapientes ; sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo unquam erit ; et, ut confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non egeo medicina : me ipse consolor, et maxime illo solatio, quod eo errore careo, quo, amicorum decessu, plerique angi soient. Nihil enim mali accidisse Scipioni puto. Mihi accidit, si quid accidit. Suis autem incommodis graviter angi, non amicum, sed se ipsum amantis est. Cum illo vero quis neget actum esse prseclare ? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non est adeptus, quod homini fas esset optare ? qui summam spem civium, quam de eo jam puero habuerant, continuo adolescens incredibili virtute superavit ; ■ qui consulatum petivit nunquam, factus est consul bis ;