Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

erit, laetabitur. Quamobrem cum illo quidem (ut supra dixi) actum optim^est ; mecum incommodius : quem fuerat œquius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen recordatione nostrœ amicitise sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim ; quocum mihi conjuncta cura de re publica, et de privata fuit, quocum et domus, et militia communis ; et id, in quo est omnis vis amicitiœ, voluntatum, studiorum, senteutiarum summa consensio. Itaque non tam ista me sapientise, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa prœsertim, quam quod amicitise nostrœ memoriam spero sempiternam fore. Idque mihi eo magis est cordi, quod ex omnibus sœculis vix tria, aut quatuor nominantur paria amicorum ; quo in genere sperare videor, Scipionis et Lœlii amicitiam notam posteritati fore. —Fannius. Istud quidem, Laeli, ita necesse est : sed, quoniam amicitiœ mentionem fecisti, et sumus otiosi, pergratum mihi feceris (spero item Scaevolae), si, quemadmodum soles, de ceteris rebus, quum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris, quid sentias, qualem existimes, qu.Te praecepta des. — Scjevola. Mihi vero pergratum erit ; atque, id ipsum quum tecum agere conarer, Fannius antevertit. Quamobrem utrique nostrum gratum admodum feceris.

V. — Lælius. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confîderem. Nam et prœclara res est, et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum ? aut quœ