Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
24
DE SENECTUTE.

natorem in navigando agere nihil dicant, quum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant; ille autem clavum tenens sedeat in puppi quietus. Non faciat[1] ea, quæ juvenes. At vero multo majora, et meliora facit. Non viribus, aut velocitatibus, aut celeritate corporum magnæ geruntur; sed consilio, auctoritate, sententia: quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet. Nisi forte ego vobis, qui et miles, et tribunus, et legatus, et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, quum bella non gero. At senatui, quæ sunt gerenda, præscribo, et quomodo: Carthagini, male jam diu cogitanti, bellum multo ante denuntio; de qua vereri non ante desinam, quam illam excisam esse cognovero. Quam palmam utinam dii immortales tibi, Scipio, reservent, ut avi reliquias persequare! cujus a morte hic tertius et tricesimus est annus; sed memoriam illius viri excipient omnes anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, quum consul iterum, me consule, creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suæ pœniteret? Nec enim excursione, nec saltu, nec eminus hastis, aut cominus gladiis uteretur; sed consilio, ratione, sententia. Quæ nisi essent in senibus, non summum consilium majores nostri appellassent Senatum. Apud Ladedæmonios quidem ii, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam

  1. Al. facit.