Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est

toritatem, sed etiam imperium in suos ; metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant ; vigebat in illa domo patrius mos, et disciplina. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si jus suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad extremum spiritum dominatur in suos. Ut enim adolescentem, in quo senile aliquid ; sic senem, in quo est adolescentis aliquid, probo : quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo nunquam erit. Septimus mihi Originum liber est in manibus ; omnia antiquitatis monumenta colligo ; causarum illustrium, quascumque defendi, nunc quam maxime conficio orationes ; jus augurum, pontificum, civile tracto ; multum etiam Græcis litteris utor ; Pythagoreorumque more, exercendæ memoriæ gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hæ sunt exercitationes ingenii, hæc curricula mentis ; in his desudans atque elaborans, corporis vires non magnopere desidero. Adsum amicis ; venio in senatum frequens, ultroque affero res multum et dio cogitatas ; easque tueor animi, non corporis viribus. Quæ si exæqui nequirem, tamen me lectulus oblectaret meus, ea ipsa cogitantem, quæ jam agere non possem : sed ut possim, facit acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intelligitur, quando obrepat senectus. Ita sensim sine sensu ætas senescit ; nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.


XII. Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O præclarum mu-