Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
46
De Senectute.

lio, Sp. Postumius, T. Veturius, consules, superati sunt, locutum Archytam, Nearchus Tarentinus, hospes noster, qui in amicitia populi romani per­manserat, se a majoribus natu accepisse dicebat, quum quidem ei sermoni interfuisset Plato Athenien­sis; quem Tarentum venisse, L. Camillo, Appio Claudio consulibus, reperio. Quorsum hæc? ut in­telligatis, si voluptatem aspernari ratione et sapien­tia non possemus, magnam habendam senectuti gra­tiam, quæ efficeret, ut id non liberet, quod non opor­teret. Impedit enim consilium voluptas, rationi ini­mica; ac mentis (ut ita dicam) præstringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium. Invitus qui­dem feci, ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e senatu ejicerem, [1]septem annis post, quam consul fuisset: sed notandam putavi libi­dinem. Ille enim quum esset consul, in Gallia exo­ratus in convivio a scorto est, ut securi feriret ali­quem eorum, qui in vinculis essent damnati rei capitalis. Hic Tito, fratre suo, censore (qui proxi­mus ante me fuerat), elapsus est; mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quæ cum probro privato con­jungeret imperii dedecus.

XIII. Sæpe audivi a majoribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium, quod quum apud regem Pyrrhum le­gatus esset, audisset a Thessalo Cinea, esse quem­dam Athenis, qui se sapientem profiteretur; eum­

  1. Al. octo, quod Wetzel. probat.