VII. Nam ut Hortensius, consul designatus, domum reducebatur e campo, cum maxima frequentia ac multitudine : fit obviam casu ei multitudini C. Curio ; quem ego hominem, honoris potius quam contumeliæ causa, nominatum volo. Etenim ea dicam, quæ ille, si commemorari noluisset, non tanto in conventu, tam aperte plamque dixisset : quæ tamen a me pedetentim cauteque dicentur ; ut et amicitiæ nostræ, et dignitatis illius habita ratio esse intelligatur. Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem ; appellat hominem, et ei voce maxima gratulatur ; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque ejus, qui tum aderant, verbum nullum facit ; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc jubet sine cura esse : « Renuptio, inquit, tibi, te hodiernis comitiis esse absolutum. » Quod quum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur : imo vero, ut quisque me viderat, narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur : ridiculum iis, qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in judicum potestate ; non in comitiis consularibus, positam arbitrabantur ; indignum iis, qui altius perspiciebant, et hanc gratulationem ad judicium corrumpendum spectare arbitrabantur. Etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur : Aperte jam ac perspicue nulla esse judicia : qui reus pridie jam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam