fefellit, quid ei de Celtis credam ? Sanè si rectè ac verè tertiam Galliæ suæ partem solam genuinos atque germanos incolere Celtas ipse tradidit ; cur filius ejus posteà Augustus Celtarum nomen uni tribuit Galliæ Braccatæ, id est, Narbonensi provinciæ ; ut auctor est Strabo, sub initium libri IV ? nisi, quòd ne ipse quidem patri fidem habuisse videatur, meliori ex longinquâ consvetudine edoctus experientiâ. Strabo certè, in prædicto libro, Ταῦτα μὲν, inquit, ὑπὲρ τῶν νεμομένων τὴν Ναρβωνῖτιν ἐπικράτειαν λέγομεν, οὓς οἱ πρότερον Κέλτας ὠνόμαζον· ἀπὸ τούτων δʼ οἶμαι καὶ τοὺς σύμπαντας Γαλάτας Κελτοὺς ὑπὸ τῶν Ἑλλήνων προσαγορευθῆναι διὰ τὴν ἐπιφάνειαν, ἢ καὶ προσλαβόντων πρὸς τοῦτο καὶ τῶν Μασσαλιωτῶν διὰ τὸ πλησιόχωρον. Hoc est: Hæc diximus de Gallis, qui Narbonensem provinciam incolunt ; quos prisci CELTAS adpellarunt. ab his verò arbitror & universos Gallos ab Græcis Celtas fuisse dictos, ob gentis claritatem : vel Massiliensibus, ob vicinitatem, aliquid momenti ad id conferentibus. Hæc profectò haud temerè Strabo contra Cæsaris auctoritatem ; ni certioribus nisus fuisset documentis, atque auctoritatibus. Eadem tradidit, paullo ante Strabonem, Diodorus Siculus, in lib. V ; Celticam super Massiliam inter Alpeis ac Pyrenæos extendens monteis ; ulterioribus Galliæ vocabulo relictis. Ipse ego Strabonis opinioni quammaximè accedo ; qui à primis Massiliensibus nomen Celtarum Græcis traditum arbitratur. Nam Phocensium αποικοι ut primùm in Galliam navibus pervenerunt ; de adpulsu suo ad hanc terram, de proximis ejus incolis, & de coloniâ Massiliâ, inibi conditâ, haud dubiè Phocenseis certiores fecerunt : unde nomen id mox ad omneis reliquos Græcos permanavit. Posteriori verò tempore, eamdem Celtarum gentem, non modò per omnem Galliam, sed in Hispaniam quoque (in quâ iidem Phocenses, qui jam Massilienses dicebantur, Emporias opidum condidére) atque Germaniam extendi compertum est. Hinc Herodotus mox, CXX annis post conditam Massiliam, quamvis confusè, & parum exactè, tamen ad Pyrenæos simul monteis, & Istrum amnem profert Celtarum vocabulum : quorum hic in Germaniâ est ; illi inter Galliam & Hispaniam. Verùm tamen, fidem Cæsari circa Celtarum nomen abrogari omnem si nolimus ; concedamus, eos populos, qui Sequanam inter ac Garumnam incoluerunt, solos ipsorum lingvâ vocatos fuisse Cæsaris ætate Celtas. at quid inde sequetur ? ab his scilicet omneis ceteras gentes Celticas, cùm in reliquâ Galliâ, tùm in Hispaniâ, Britanniâ, atque Germaniâ, originem duxisse ? Haud necessario, opinor, nec satis firmo argumento. Quin hoc magis credibile : postquàm reliquæ Celtarum nationes à communi, latéque ac longè patenti vocabulo, in alia magis propria transierunt nomina ; prout magnum illud [σύςημα] in plura, ut infrà ostendetur, imperia disjectum : solos inter Garumnam Sequanamque incolenteis populos priscam Celtarum adpellationem retinuisse. At ego, si in treis partes Galliam Comatam, ut descripsit Cæsar, divisam fuisse credere fas est, certum quidem mediam habuisse partem nomen concesserim ; Cæsari id verò minus probè cognitum putârim : pro quo commune omnium Celtarum vocabulm usurpavit. Hoc non minùs reliquæ, inter oceanum & internum mare, item inter Pyrenæum ac Rhenum, Galliæ convenisse, quàm mediæ ejus parti, Sequanam inter & Garumnam ; ostendit manifestissimo indicio Augustus imperator, Celticam statuens, quæ Braccata Gallia, & Narbonensis provincia Romanis dicta. In Cæsaris sànè commentariis innumeri sunt hujusmodi errores : in quibus non pauci docti viri hactenus hæsitarunt ; ego verò, Deo benè juvante, suo tempore ac loco, latiùs explicare eos conabor. in præsens, magnum illud Bodini ex Cæsaris auctoritate adductum argumentum convulsisse, sufficiat. Post hoc, alia adsert, haud minùs insulsa, atque inepta. Quos Polybius, inquit, Celtas, Livius ubique Gallos adpellat. item : Vbique Latini Gallos appellant, quos Græci Κελτοὺς, in eadem rerum gestarum narratione. nam Livius lib. XLVIII fatetur, Gallos (non Cimbrós, aut Germanos, aut Tuiscones appellat ; quos à Gallis semper distingvit) Italiam, Illyricum, Pannoniam, Græciam, Macedoniam, Thraciam, Asiam, suis coloniis illustrasse:
Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/107
Appearance