ubi verò de Germanis scribit, gentili eos appellatione complectitur. Quid mirum, si Livius, aliique pariter Latini scriptores, Gallorum nomini adscripserunt, quæ à Gallis gesta sunt ? quid item mirum, si, quos Latini Gallos, hos [Kers's] vocet cum aliis Græcis Polybius ? quando [Kentớv] vocabulum generalius tam Gallis, quàm Germanis à Græcis tributum. quid denique mirum, si Germanos Livius non adpellavit Gallos ? Hæc igitur cuncta nimiùm futilia. Aliud videamus jam multo maximum, ut ei videtur, ex Athenæo productum : qui in convivio Celtarum, tum in convivio Germanorum, [regard's], & [KEĀTy's] accommodatè, ac propriis appellationibus distingvit. Ita equidem distingvit Athenæus ; & cum Athenæo Plutarchus in Cæsare, & Crasso : Strabo item lib. I, IV, & VI at cur accommodatiùs ac magis propriè Athenæus, Plutarchus, & Strabo, quàm Dio, Appianus, & Laërtius, qui è diverso disertissimè, ut superiori capite dictum, [fanátces] Gallos, [Keatas] vocant Germanos ? Haud pejor certè horum debebat esse auctoritas átque fides, quàm illorum ; nisi judice Bodino. Scilicet promiscuè, ut antè dictum, Græci [KEN:Cõy] vocabulum usurparunt; aliàs Gallos à Ġermanis, aliàs Germanos à Gallis eodem distingventes. Atque hæc maxima Bodini sunt argumenta, quibus Celtarum nomen unis Gallis à veteribus tributum scriptoribus, probare contendit. Nunc ea etiam videamus, quibus migrationes Gallorum in Germaniam, cultoribus vacuam, demonstrare nititur. Gallorum vocabulum tunc Celtis contigisse ait, quum, orbem terrarum peragrantes, mutuò sese interrogarent, Ou allons nous ? id est, Quò proficiscimur ? ex quo Ouallones adpellatos ; quos Latini, per G efferentes, Gallos dixerint. Equidem ego miror, virum cetera doctissimum, ac perspicacissimum, suæ ipsius lingvæ tam ignarum fuisse, uti nesciverit, très istæ voces originem unde ceperint. Merè Latinas esse ou, & nous, ab ubi & nos depravatas, ut pleraque lingvæ Gallicæ vocabula, nemo, Latini pariter Gallicique sermonis peritus, umquàm negaverit. Latinam autem lingvam tum demum Galliæ invectam fuisse, quum Romani arma simul atque imperium intulissent; non verò multis sæculis anteà, quum primi ex Galliâ populi in exteras proficiscerentur terras ; quis vel mediocriter in veteri historiâ versatus ignorat ? Hoc igitur jam satis absurdum. Celticum vocabulum esse GALLI, à Celticâ voce gallen (quæ hodiéque, aliâ tantùm dialecto wallen, Germanis in usu est, pro iter facere) jam olim deductum, infrà ostendam. Porrò Bodinus Germaniæ regionem, quæ nunc patrio vocabulo dicitur Westfalen, ab initio vocatam fuisse ait Westwalliam, à Wallis, id est, à Gallis, antiquillimis temporibus eò transgressis. nam eâdem ratione Northwalliam, Sudwalliam, & Cornwalliam, Britanniæ regiones, fuisse nuncupatas. Ad Britanniæ ista nomina in præsens nihil respondeo. de unâ mihi agitur heic Germania. In hac miserè Bodinum errore implicitum multiplici, omnino existimo. Vocem west Germanis occidentis regionem significare, ne ipse quidem negat Bodinus. Quæro igitur ; si ex Galliâ trans Rhenum ad orientem versùs Galli coloniam deduxere ; cur non eam potiùs Oostwalliam, id est, Galliam orientalem adpellaverunt, quàm occidentalem ? item ; ;si jam inde à primis Gallorum trans Rhenum migrationibus nomen Westwalliæ in Germaniâ, ad hoc usque tempus viguit : quomodò omneis pariter Romanos, præsidia ac magnos exercitus in hac terrâ habenteis (in quâ etiam Quinctil. Varus cum tribus legionibus cæsus fuit) latere id perpetuò potuit ? Nugæ certè istæ sunt, & logi meri. Terram hanc non Westwallen, sed Westfalen incolis dici, nomenque hạbere à pullo equino, quem falen Saxones adpellant ; satis omnibus exploratum est Germanis. At ridiculas Bodini etymologias, in quibus non modo Germanicæ atque Italicæ, sed suæ quoque lingvæ opidò quàm rudem sese ostendit, persequi hoc loco haud perinde lubido est. Ceterùm, in probandis Gallorum in Germaniain migrationibus, Rutenos, Germaniæ populos, à Rutenis Gallis originem traxisse adseverat. Heic quoque multifarium ejus errorem mirari liceat. Primùm, nulli sunt, nec umquàm fuere in Germaniâ Ruteni. qui verò vulgo Latinorum hodie dicuntur in Polonico imperio Ruteni, Slavici generis populi, vernacula lingvâ sunt Rusacy ; Germanis
Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/108
Appearance