Jump to content

Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Russen, Rüssen, & Reussen ; id est, Latinè vocabulum si formes, Russi. hos à Rutenis, Galliæ apud Cæsarem populis, originem cepisse, cum imperitorum credere vulgo, tam indignum est, quàm quod indignissimum. nullâ quidpe heic ratione, nullo argumento, nisi solâ vocabuli levi conjecturâ, niti datur. quam equidem conjecturam ineptissimam, tamquàm pro valido migrationis Gallorum argumento, vir gravis adferre minimè debuit. Eadem est conditio Carnorum, quos à Carnutibus Gallis, & item Langobardorum, quos à Langonibus & Bardis ortos adserit : quum Bardorum nulla umquàm fuerit gens ; quod nimis temerè credidit Bodinus Pompejo Festo, meliori grammatico, quàm geographo, aut historico.Quos verò Langones vocat Bodinus, priscis sæculis dicti fuere Lingones : à quo postmodùm Langres corrupta vox nata ; utà Linguadoca, Languedoc. quod ille planè ignoravit; aut saltem dissimulavit. At quinam Galli, quibus temporibus, in quas Germaniæ parteis olim migraverint, pluribus infrà ostendam. In vacuas immigravisse terras, quod ait Bodinus, heic cummaximè nego : negavitque ante me Jul. Cæsar, & item Corn. Tacitus. Cæsar, belli Gallici comment. VI, Fuit anteà, inquit, tempus, quum Germanos Galli virtute superarent, ex ultro bella inferrent ; ac, propter hominum multitudinem agrique inopiam, trans Rherum colonias mitterent. itaque ea, quæ fertilissima sunt, Germaniæ loca, circùm Hercyniam silvam, Boji, Celtica gens (sic legendum, pro Volcæ Tectosages, suo loco docebo) occuparunt, atque ibi consederunt. quæ gens ad hoc tempus iis sedibus se continet ; summamque habet justitiæ & bellicæ laudis opinionem. Nunc, quòd in eadem inopia, egestate, patientiâque Germani permanent, eodem victu, & cultu corporis utuntur ; Gallis autem propinquitas, & transmarinarum rerum notitia, multa ad copiam atque usus. largitur : paullatim hi assuefacti superari, multisque victi præliis, ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant. Cæsarem sequutus Tacitus, in libro de Germaniâ, Validiores, inquit, olim Gallorum res fuisse, summus auctorum divus Iulius tradit. eoque credibile est, etiam Gallos in Germaniam transgressos. quantulum enim amnis obstabat, quo minus, ut quæque gens evaluerat, occuparet, permutaretque sedes, promiscuas adhuc, & nullá regnorum potentiâ divisas ? Igitur inter Hercyniam silvam, Rhenumque & Mænum* amnes, Helvetii, ulteriora Boji, Gallica utraque gens, tenuere. Manet adhuc Bojemi nomen ; significatque loci veterem memoriam, quamvis mutatis cultoribus. En, uterque auctor non in vacuos cultoribus Germaniæ agros tradunt pervenisse Gallos primos ; sed, bello ac virtute Germanis superatis, agros eorum occupasse. Tarquinio Prisco Romæ regnante id factum, auctor est Livius lib. V. Proinde hoc etiam irritum atque nullum fuerit Bodini argumentum. Alios, ante Bojos atque Helvetios, in Germaniam pervenisse Gallos, si quis pro Bodino adfirmare voluerit; auctorum testimoniis, non vanis somniorum conjecturis, contendat necesse est. Ego, nisi quæ ab idoneis tradita sunt rerum scriptoribus, haud temerè credo. De Henetis, Paphlagonicâ gente, item de Cimmeriis, Tauricæ peninsulæ populis, quod adserit Bodinus, quasi hi Cimbrorum, illi Venedorum in Germaniâ nationum fuerint conditores ; meræ sunt fabulæ, ex merâ rerum historiarumque ignorantiâ natæ : ut fuis ostendetur locis. ubi patebit, ne Germanici quidem fuisse generis Venedos. Porrò Bodinus hoc iterum modo argumentatur : Si Taciti ævo informis fuit terris (quod tradit ipse Tacitus) aspero cælo, tristis cultu, aspectuque Germania, nullis habitata urbibus : qualem fuisse putemus Tarquinio Prisco Romæ regnante, hoc est, ante Tacitum annis circiter octingentis ? Huic argumentatíoni uti ego respondeam ; quæro, qualis fuerit Germania ccc post Tacitum annis ; quum ne tunc quidem ullas, ut infrà liquebit, haberet urbeis ? an tunc etiam cultoribus vacua ? Taciti ævo, licet nullis habitaretur urbibus, tamen incolis fuisse copiosissimam, nemo, nisi omnium ejus sæculi historiarum ignarus, temerè negaverit. Solinus, cap. XXIII ; de eâdem hac Germaniâ : Dives virorum terra, frequens populis numerosis, & immanibus. quò illud etiam referendum Taciti, in libro de Germaniâ ; Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniæ populos, nullis aliarum nationum connubiis