Jump to content

Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

infectos, propriam, & sinceram, & tantùm sui similem gentem exstitisse arbitrantur. unde habitus quoque corporum, quamquàm in tanto hominum numero, idem omnibus. item posteà : Paucissima in tam numerosâ gente adulteria. Tiberium, Augusti auspiciis, unius Sigambrorum gentis, haud ita latos fineis incolentis, cccc millia in Galliam traduxisse, infrà ostendam. Quòd si tunc sine urbibus, sine opidis, sine castellis, frequentissimi ac numerosissimi potuerunt colere Germani ; cur, minùs potuisse Tarquinio Prisco Romæ regnante, Bodino credam ? Causa sanè nulla est. Sed finem tandem huic disputationi uti imponam ; unum adhuc ejus réfellere argumentum liceat. Complura quia sunt in Galliâ locorum ac fluminum vocabula, Germaniæ locis fluminibusque cognomina ; firmum id censet esse debere argumentum, Germanos à Gallis esse ortos ; nominaque ista ab his in Germaniam translata. Huic ego sic respondeo : Quum Francos in Gallia jam olim Germanis Rhenum transgressis, ortos ipse fateatur; quid impedit, quo minùs ego credam, loca ista Galliæ fluminaque à Germanis eò transgressis sic fuisse nominata ? Ratio certè nulla vetat. mea autem hæc opinio in veritatem propensior. Atque hæc ferè sunt Bodini argumenta ac testimonia, quibus Gallos suos à Græcis, à Gallis verò Germanos nostros deducere se posse putavit. Aliam homini cetera docto atque sagacis ingenii, historiarumque studium professo, fuisse mentem, omnino ego mihi persvadeo. hæc tamen, veluti in laudem atque gloriam patrii soli, non ex animi judicio, sed amoris indulgentiâ prodidit. Priscos, primosque Gallos non à Germanis fuisse ortos (quod imperiti ineptique nostratium nonnulli voluere) poterat equidem bonis argumentis negare : Germanos à Gallis derivare, haud erat necessum. Ego, pluribus id convellere, laboris pretium duxi : non quò Bodinum ulciscerer ; sed uti meis Germanis veram genuinamque originem vindicarem. Hanc si in æquo cum Gallorum cunabulis posuero ; neque ipsorum gloriæ quidquam me detracturum, neque meæ gentis laudi nimium adrogaturum existimo. è diverso, si ejusdem stirpis consangvineos, ac veluti unius uteri fratres adseruo : majorem etiam inter utramque gentem amorem me excitaturum confido. Sed antequàm ad institutum hinc transeam, aliorum quoque falsæ de Germanicarum gentium origine convellantur opiniones. Commune equidem est rerum scriptoribus vitium, nec [apule Te roll abes], quod dicitur, ortum ; sed jam inde à primis usque sæculis usitatum ; uti primordia gentium, quò antiquiora augustioraque adpareant, ridiculis fabularum construant nugamentis, mendaciisque immanibus. Quod adeò nostris etiam posteriore sæculo placuit Germanis, uti miseri homines, dum nescio quod decus aliunde sibi comparare studuerint ; germanam ac domi natam gloriam, ab infestissimis etiam hostibus tributam, & summis laudibus concelebratam, amittere sese non animadverterint. En, magnus inter Romanos auctor Tacitus, cui omnem penè antiquitatis memoriam nostri debent homines ; ipse eorum, inquit, opinionibus accedo, qui Germaniæ populos, nullis aliarum nationum connubiis infectos, propriam, ac sinceram, & tantùm sui similem gentem exstitisse arbitrantur. unde habitus quoque corporum, quamquàm in tanto hominum numeró, idem omnibus : truces & cærulei oculi, rutilæ comæ, magna corpora, & tantùm ad impetum valida. Et paullo antè : Ipsos Germanos indigenas crediderim, miniméque aliarum gentium adventibus & hospitiis mixtos. Hæc hostis terræ Germaniæ, Germanicarum nationum antiquis illis temporibus haud ignarus. At tu tamen, ô infelix externæ gloriæ captator Germane, Saxones tuos à Sasonibus, vel Sacis, Cimbros à Cimmeriis, Misnios à Mysiis, Turingos à Tyragetis, Cauchos à Cauconibus, Frisios à Phrygibus, aliosque populos nescio unde deducis : nullis aliis documentis inductus, quàm nuda vocabulorum allusione ; omnibus antiquis sacrarum juxtà ac profanarum historiarum monumentis reclamantibus. Pudeat, pigeatque, animo te non modò patienti ferre, sed cupienti etiam ardentique