Jump to content

Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quærere ignominiam & opprobrium, quod etiam hostis ille Tacitus indignatus est. Peucini, inquit, quos quidam Bastarnas vocant, sermone, cultu, sede, ac domiciliis, ut Germani agunt. sordes omnium & torpor. ceterùm, connubiis mixtis, non nihil in Sarmatarum habitum fædantur*. Venedi multum ex moribus Sarmatarum traxerunt. nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur, latrociniis pererrant. Hos atque taleis mores tu in vicinâ olim ejusdem generis natione non modò agnoscis, sed etiam probas, &, ut magnum aliquid, citra jus fasque arripis. Speciosiùs certè ille, &, si non feliciori, digniori tamen mendacio usus, qui, uti Francis suis augustam adsereret originem, Sigambros proavos (à quibus tamen nemo umquàm Francus genus traxit) longâ sæculorum serie, à Trojanâ urbe, nescio quo cum Antenore duce, deduxit. dignum sanè opus (sive Hunibaldus, sive Trithemius auctor) quod igni tradatur. Quamquàm ego non minùs Trithemium id sub Hunibaldi titulo composuisse dubitem, quàm Annium Viterbiensem nugas suas sub Berosi nomine. Id maximè indignor, etiam inter doctos viros reperiri, qui non minùs fictitio illi Hunibaldo, quàm falso isti Beroso fidem habere dignentur. Quo craffam facto suam in veteri historiâ ignorantiam vel prayum insanumque judicium quàm manifestissimè produnt. quidpe alterutra monumenta falsa sint necesse est, aut Romanorum Græcorumque, aut Hunibaldi. diversa enim, ac sæpenumerò maximè inter se pugnantia eisdem temporibus ac locis gesta tradunt. At Romanarum historiarum auctores sunt certi, probi, ac maximè idonei, fideque dignissimi. contrà, Hunibaldus iste non modò obscurus, incertus, & meritò prudentissimo cuique suspectus ; sed & nugatorius, & pluribus in rebus maximè ridiculus. Apud paullo antiquiores Germanos, literarum planè ignaros, quum nemo res gestas scripto mandare sciverit ; omnia illius sæculi finxisse eum necesse est . Valeat igitur ipse, unà cum suo patrono Trithemio. Romanorum, ut gravissimorum hominum, & quorum plerique suarum ætatum res gestas adnotarunt, auctoritas fidesque summa meritò esse debet : præsertim, quum Germanorum, quamvis hostium, virtutem ubique mirentur, ac summis laudibus extollant. De cetero, eorum heic maximè notanda est parum felix conjectura, qui à Persarum gente Germanos ortos, ex Herodoto se probare posse arbitrantur. scilicet quia huic, in lib. I. sub Persarum imperio populi recensentur Γερμανιοι. quibus equidem duplex hujus sententiæ ratio : primùm, quia multa Persarum, cùm in sermone, tùm in moribus, ac vivendi ratione, putant Germanis convenire : deinde, quia nomen idem. Ad primum quod attinet ; ab unâ origine, unâque & eâdem stirpe omneis pariter in universum promanasse orbem terrarum lingvas, nemo facilè negaverit. namque primam illam atque unicam in terris lingvam, ad urbis Babylonicæ ædificationem, non in totum sublatam, novasque inde lingvas conditas, sed confusam tantùm fuisse, id est, in plura [ιδιομαζα], ac varias [διαλεκτοὺς] distinctam, ex sacris liquidò patet scriptis. Quamobrem nihil mirum, si diversissimæ, longéque inter se remotissimæ per universum terræ orbem gentes communia habeant etiam nunc nonnulla rerum vocabula. Mores verò si spectes; certè Persarum mores numquàm fuerunt Germanorum moribus tam similes, quin multo similiores fuerint mores Scytharum : à quibus Persarum quoque gentem, haud longè dissitam, nonnihil eorum traxisse, quid mirum, si quis conjecerit ? Nemo tamen Scythas Germanorum conditores temerè adfirmaverit. Hoc igitur primum argumentum, de sermone ac moribus, prorsus invalidum minimeque ducendum. Videamus alterum. Originem gentis nostræ qui ex Herodoti vocabulo Γερμανιοι ostendere volunt ; præter vocabulum hoc, nihil in Herodoto legisse mihi videntur. quis namq; geographiæ, historiæque veteris tam rudis atque ignarus, quin vel primo statim intuitu perspiciat, [Γερμανιοὺς] Herodoti esse eosdem populos, qui aliis frequenter auctoribus dicuntur [Καρμανιοι] & [Καρμανοι], gens ad fauceis sinus