Persici nobilissima ? quorum regio, Diodoro, Straboni, Plinio, Ptolemæo, aliis Καρμανία, Agatharchidi dicitur Γερμανία; fortassis corruptè, ex librariorum errore, pro Κερμανία unde hodiéque eadem regio incolis dicitur, antiquissimo vocabulo, Kerman. Sed quantum est discrimen inter Κ & Γ literas ? Adeò planè exiguum, uti alteram pro alterâ usurpatam in aliis quoque compluribus videamus vocabulis. Quapropter Carmanios, relictâ patria sede, in eam, quam posteà trans Rhenum ac Danubium adpellarunt Germaniam, transisse terram, temerè ne credas ; quando in eâdem regione, perpetuò, in hoc usque tempus, vocabulum gentis duravit. GERMANIÆ vocabulum peregrinum fuisse, ipsique Germanorum genti inusitatum, & posterioribus demum temporibus conditum ; infrà suo loco certissimis ostendetur documentis. Proinde istud quoque argumentum vocabuli [repuciviou], pro origine gentis nostræ planè nihil facit.
Finieram de his ; jamque ad alia proficiscebar, quum, ecce, vir quidam doctus occurrebat, qui non Germanos modò omneis, sed & Gallos atque Britannos ab unâ Cimbrorum natione primam traxisse originem, idque proprium omnium harum gentium ac vetustissimum fuisse nomen, pluribus argumentis demonstrare conatur. Hæc igitur opinio parum sana ne imperitorum menteis in parteis trahat; ejus quoq; argumenta paullo diligentiore manu excutienda videntur. Josephus, antiq. Jud. lib. I. cap. VII, [Τοῦς μὲν γὰρ], inquit, [om υφ Ἑλλήνων Γαλάτας καλουμενους, Γομαρεις ……. λεγομένες, Γομαροςέκλισε.] id est : Quos nunc Græci Galatas vocant, ……. Gomarenses adpellati, Gomerus condidit. Hoc quamquàm ad Asiaticos, ut sequenti capite patebit, Galatas pertineat ; tamen nostri sæculi homines ad Europæos Gallos pertinaciter trahunt, firmareque id compluribus argumentis rationibusque laborant. Primùm quia in Germanorum gente (quam ejusdem fuisse generis cum Gallis ejusdemque originis ex hoc ipso conjiciunt) validissima olim atqua nobilissima fuit natio CIMBRI; horum nomen à Comaro, sive Gomero, initio fuisse existimant Gomari, seu Gomeræi; dein Kimmerii, & Kimmeri, tandem Kimbri: idque antiquum ac commune omnium simul Germanorum Gallorumque & Britannorum vocabulum. Hoc iterum duplici argumentatione fulciunt. primùm, quia, ubi nonnulli Græcorum Romanorumque scriptores nominarunt Gallos, alii earumdem gentium auctores eosdem populos adpellarunt Cimbros. tum, quia hodiéque Britanniæ populi, quos Wallos vulgò Angli* vocant, propriâ lingvå dicuntur Cumero, & Kumeri : quod antiquum illud, ac peculiare omnium Britannorum nomen esse judicant; quod Græci dixère [Kiptuéexor], & [Kipeporn] Latini Cimmerii, & Cimbri. Primum argumentum quod attinet ; nempe priscos scriptores eamdem gentem modò Gallos, modò Cimbros nominasse ; vehementer ego vereor uti satis probari queat. Falsum id esse, uti convincatur, exempla, quæ pro testimoniis producuntur, introspicienda erunt. Primum est; ubi Cicero, in oratione de provinciis consularibus, C. Marium influenteis in Italiam Gallorum copias repressisse ait; historici omnes, Cimbrös fuisse, contestantur. Hoc jam parum firmum, planéque irritum ego censeo. nam, quis veteris historiæ tam ignarus, qui nesciat, in hac Cimbrorum expeditione ex Galliâ in Italiam, præter Teutonos, itidem Germanos, Cimbris in patriâ quondam conterminos, Gallorum quoque Helvetiorum nationes enumerari, Tigurinos, Tugenos, & Ambronas ? qua de re fusior infrà clariorque suo loco erit sermo. Gallos igitur in dictâ oratione intellexit Cicero, ubi Gallos nominavit ; non Cimbros Germanos. Gallos autem solos ex eo bello nominavit ; quia de unis Gallis, sive de unâ Galliâ provinciâ in eâ oratione ei agebatur ; quam C. Jul. Cæsari non adimendam svadet. idque patet ex sequentibus ejus verbis : Nemo Sapienter, inquit, de republicâ nostrâ cogitavit, jam inde à principio hujus imperii, quin Galliam maximè timendam huic imperio putaret. Sed propter vim, ac multitudinem gentium illarum, numquàm est anteà cum omnibus dimicatum, restitimus semper lacessiti. nunc denique est perfectum, ut imperii nostri, terrarumque