illarum idem esset extremum. Et paullo pòst: Nihil est enim ultra illam altitudinem montium, usque ad oceanum, quod sit Italiæ pertimescendum. Quod certè non, nisi de unâ Galliâ, intelligi potest. quidpe in Germaniam vix pedem posuerat Cæsar, Cattorum, quos Svevos ipse adpellat, adparatu perterritus cis Rhenum in Galliam refugiens. Rhætia verò ac Noricum, ab alterâ parte trans Alpeis proximæ regiones, sub Augusti demum principatu fuêre tentatæ. Hoc igitur ex Ciceronis auctoritate adductum testimonium jam prorsus nullum fuerit. Alterum est ex Appiani fide. nam ubi reliqui scriptores omnes unâ voce acmente Gallos fuisse consentiunt, qui Brenno duce Delphos Græciæ diripuerunt; Appianus, in Illyricis, Cimbros vocatos fuisse testatur, his verbis; Celtæ, sive Galli, quos Cimbros vocant. Primùm, vox heic Galli non est Appiani, sed interpretis cujusdam, qui eo glossematio vocem auctoris Celtæ explicare voluit : satis infeliciter atque ineptè; quum Celta non minùs Germanum, quàm Gallum, ut suprà ostensum, Græcis scriptoribus significet. Cimbri autem Germani unde in Brenni Galli fuerint exercitu ad Delphos, suo loco docebitur. Hoc igitur quoque argụmentum erit inane. Tertium est, quia Lucanus percussorem, ad Marii cædem immissum, Cimbrum vocat, quem Livius & alii, Gallum fuisse, adfirmant. Hoc ita Plutarchus in Mario dissolvit : [‘ITTEUS dè renátastògévou, KineEpQu( auporégwsgaq isopeto ) na bwvgioa, és down dev drw]. id est: Eques Gallus natione, aut Cimber ( utrumqueenim traditur ) accepto gladio ad eum ingressus est. Quartum est ; quia Plutarchus, in eodem Mario, Cimbros Galloscythas adpellat. Hoc manifestò falsum. nam Plutarchus non Galloscythas, sed Celtoscythas vocat exercitum ex Cimbris ac Scythis conflatum. Id verò quò pertineat, jam anteà dictum est. Quintum argumentum est; quia grammaticum, quem in catalectis Virgilius perstringens Thucydidem Britannum vocat, Quinctilianus, lib. VIII, cap. III, Cimbrum fuisse dicit. In vulgatis equidem exemplaribus legitur Britannus. at in aliis est tyrannus. Non Britannum, sed Germanum fuisse hunc Cimbrum, testatur, in Philippicarum XI, Cicero ; quem Quinctilianus prædicto loco citat. Atque hæc fere sunt argumenta, sive testimonia ex veterum auctorum scriptis producta. quæ quum satis convulsa sint; reliquum nunc illud, de hodiernâ Britannorum adpellatione, inspicere ne pigeat. Haud leve id quidem videri poterat. at quis præstiterit, vocabulum Kumero, sive Kumeri esse antiquum, & unà cum ipsâ Britannorum gente conditum ; non verò novum, & posterioribus demum sæculis inventum ; post quàm Walli isti, sive Kumeri ab Anglis & Saxonibus in eas, quas nunc tenent, compulsi fuerunt sedeis; Romanis omni Britanniâ jam egressis. Etenim, quum ccc circiter per annos Romani insulam sub præsidiis atque imperio tenuerint ; mira admodùm res fuerit, eos numquàm hoc nominis in eâ gente exaudivisse; aut, si exaudiverint, nusquàm in literarum monumentis reliquisse: quum interim haud semel de Cimbris Germanis, eorumque in peninsulâ sede, mentio exstet. Unum illud apud omneis commune est nomen Britannorum, sive Britonum. quod pulsa etiam eorum à Saxonibus Anglisque pars in Galliam unà fecum detulit; perpetuóque ad hanc usque diem retinuit. unde satis firmum est argumentum, unum hoc commune fuisse toti insulæ vocabulum; non verò illud Cumeri. quam ego adpellationem ex novâ rerum mutatione, exterarumque nationum ex Germaniâ adventu, natam existimo. sic quidpe Sicambrorum Germanorum nomen, postquàm in Galliam translata gens fuit, mutatum est in Gugernorum vocabulum : & eâdem ratione Cattorum pars Sunici dicti; Atuatici, Bethasii; Eburones, Cæresi, Pæmani, Condrusi, Segni, qui diu uno nomine Germani appellabantur, posteà Tungri. sic Francorum nomen ex Chamavorum, Angrivariorum, Tencterorum, Vsipiorum, Bructerorum, & aliarum nationum adpellationibus exortum ; ut infrà, lib. II & III, in harum gentium explicatione patebit.
Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/113
Appearance