Jump to content

Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPUT

IV.

Vnum Aschenazem, Noachi pronepotem, cum filiis suis atque nepotibus, omnem post terrarum inundationem obsedisse CELTICAM, id est, Illyricum, Germaniam, Galliam, Hispaniam, et Britannicas insulas; ex Mosis, scriptorum antiquissimi, deducitur monumentis. unde CELTARVM omnium pater, primusque conditor Aschenazes. FALSAS Germanicæ gentis originationes hactenus refutare pronum fuit. veram nunc ostendere, maximè arduum intelligo. Verùm tamen, ne quid prætermissum videatur, quod ad institutum opus pertineat ; dabo operam, summoque enitar studio ac diligentiâ, ut hic etiam locus, quantum in tantâ rerum remotissimarum obscuritate sieri potest, quammaximè pateat. Auctor igitur noster, sub initium libri de Germanis, enarratis terræ Germaniæ limitibus ; Ipsos, inquit, Germanos indigenas crediderim, miniméque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos: quia nec terrâ olim, sed classibus advehebantur, qui mutare sedes quærebant : & immensús ultrà, utque sic dixerim, aversus oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. Quis porrò, præter periculum horridi & ignoti maris, Asiâ, aut Africâ, aut Italia relictâ, Germaniam peteret, informem terris, asperam cælo*, tristem cultu, aspectuque, nisi si patria sit. Quidam heic, pro voce aversius, malunt lib. IV, cap. IV legere adversus. malè sanè, ac parum scitè. nam Plinius lib. IV cap. XII, inter Danubium e Hercynium saltum, campos et plana Iazyges Sarmatas, montes verò & saltus Dacos, aversa Bastarnas tenere ait. & lib. VI, cap. XIII, Hyrcanum mare erumpere tradit Scythico oceano, in aversa Asiæ ; id est, in remota & extrema versùs septemtriones. sed clariùs eodem libro, cap.xvi, de Bactris lo quens : Gens hec obtinetaversa montis Paropamisi, ex adverfo fontis Indi. quà signifi catione haud rarò vox ista apud auctores occurrit: quidquid alii contrà commententur. Ceterùm auctornoster sacrorum scriptorum, quæ xal éçoxlu BbGría vocamus, ignarus, autfaltem incredulus,gentilem de humani generis ori gine habuit fidem, quâ fuam cuique solo innatam gentem, antiquitate confpicuam,omnes opinabantur.quâ ratione etiam primum gentisGermanicæ con ditorem terrâ editum credidiffe videtur, unà cum iplis priscis Germanis ; dequibus mox ita narrat : Celebrant carminibus antiquis(quod unum apud illosmemoria, & annaliumgenus est ) Tuistonem deum, terrâ editum, & filium Mannum,originemgen40 tis, conditoresque. Nos. quisacroslibros pro unicâ veritate agnoscimus,fanctam que Christianorum profitemur religionem ; primum unumque solum homi nem in Aliâ à Deo conditum, atque ab hoc cunctos ceteros ortos mortaleis;quumque diluvio universi, exceptâ unâ exiguâ Noachi familiâ, delerentur, post diluvium ab Noacho ejusque filiis ac nepotibus ex eâdem Aliâ in om neis terrarum parteis iterum diffusos fuisse, haud ignoramus. proinde no stræquoque gentis primosconditores ex eâdem profectos terrâ haud dubitamus. Primis etiam post diluvium sæculis profectos, conjicere vel inde licet, quòd afperos mores, ac duram vivendi horridamque rationem, antequàm Alia in mollitiem luxuriamque, quâ posteà infamis fuit, corrumperetur, unà Ac licet Aliæ austrina jam inde à principio fecum in Europam avexerint. rerum lætiora fuerint, quàm Europæ plaga septemtrionalis : tamen initio tam exculta non fuerunt, quàm posteà ; necGermania suarum frugum minùs ferax, si æque culta fuifler. Quapropter mirari auctorem nostrum minùs fas erat, aliquos mortaleis, Asiâ relictâ, Germaniam petere voluifle, informem terris, afperam cælo, tristem cultu aspectuque. Meminille oportebat, Helvetios D3quoque1