Pagina:Clerck 1757 Svenska Spindlar - Aranei Svecici.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


§. 2.

An ex capitibus, humeris, dorsis, pluribusque ejusmodi partibus aranei constare dicantur, non dissero. Ut non solum brevis, sed etiam facilis, sim, superiorem trunci partem, Pectus, inferiorem vero, Alvum, nomino.

§. 3.

Omnes aranei gaudent octo oculis, octo pedibus, duobus brachiis, totidemque retinaculis, quorum utrumque ungula munitum est; qum per canales peculiares a natura constitutos atque imæ alvo assidentes fila demittunt, & ova pariendo genus suum propagant.

§. 4.

Præda singuli vivunt, nullique, quod capere penes cos est, vivo animalculo parcunt, immo ne quidem cognatis suis, tametsi nonulli eorum incredibilem sustinere famem possunt.