Pagina:Clerck 1757 Svenska Spindlar - Aranei Svecici.pdf/20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


qua ingentes earum alvi turgent; unde sit, ut formam longe speciosiorem hæ præferant.

§. 9.

Mares & foeminæ nunquam cohabitant, cum summo vero timore & cautione, libidinem, qua, ad generis propagationem, ambo stimulantur, satiare quærunt; Lusum amoris non diu exercent, sed quasi perterrefacti ab invicem separantur; Interruptum tamen lusum, post minus præludium, denuo & sæpius continuant, donec, facta conceptione, quam celerrime dissolvantur.

§. 10.

Alvi foeminarum post coitum valde turgescunt; & si cujusdam ex maioribus araneis alvus aperiatur, magna ovorum copia evidenter conspici potest, quam locus in medio alvi separatus & longus capit, queque tertiam omnino totius alvi partem sola continet. §. 11.