Pagina:Clerck 1757 Svenska Spindlar - Aranei Svecici.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


§. 11.

Foecunditas non singuls eadem: aliæ nonnulla, xeptcm nimirum aut octo, ova, inquovis folliculo, pariunt; aliæ quinquagînta, centum, immo centum & quinquaginta, in singulis folliculis,qui septem, octo, veletiam decem, numerantur; ita ut una fœmina millia æstare ova componere queat.

§. 12.

Cura ovorum ac faetus, dissimili modo, solis fœminis incumbit; plerisque tamen non minus ac ceteris infectis; licet hæc, ut aves, ovis suis nunvquam incubent, ipsius autem aëris calor derelicta foveat, foetumque ex iis vivum in medium alliciat.

§. 13.

Quamquatm pulli nuper editi colore & pictura parentibus suis non statim similes sunt; similem tamen,quoad corpus & pedes &c. formam habent; necnesse est illis, ut infectorum plerisque, transformationem subire, pro