Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata est
81
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

betis adversum aliquem, ut et pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra. 26Quod si vos non dimiseritis, nec pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra. 27 (127, 2.)Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28et dicunt illi In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias? 29Iesus autem respondens ait illis Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis in qua potestate haec faciam. 30Baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus? respondete mihi. 31At illi cogitabant secum dicentes Si dixerimus De caelo, dicet Quare ergo non credidistis ei? 32si dixerimus Ex hominibus, timebant populum: omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset. 33Et respondentes dicunt ·Iesu Nescimus. Respondens Iesus ait illis Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.

XII.

1 (128, 2.)Et coepit illis in parabolis loqui. Vineam pastinavit homo, et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrem, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae 3qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum. 4Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. 5Et rursum alium misit: et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6Adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum, dicens quia reverebuntur filium meum. 7Coloni autem dixerunt ad invicem Hic est heres: venite occidamus eum, et nostra erit hereditas. 8Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. 9Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10Nec scripturam hanc legistis Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: 11a domino factum est istud et est admirabile in oculis nostris? 12 (129, 1.)Et quaerebant eum tenere, et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. 13 (130, 2.)Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo. 14Qui venientes dicunt ei Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominis, sed in veritate viam domini doces: licet dari tributum Caesari, an non dabimus? 15Qui sciens versutiam eorum ait iUis Quid me temtatis? adferte

XI, 26 — XII, 15.


11