Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

mihi denarium ut videam. 16At illi attulerunt. Et ait illis Cuius est imago haec et inscriptio ? Dicunt illi Caesaris. 17Respondens autem Iesus dixit illis Reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. Et mirabantur super eo. 18Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes 19Magister, Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo. 20Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine: 21et secundus accepit eam et mortuus est, et nec iste reliquit semen: et tertius similiter. 22Et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen: novissima omnium defuncta est mulier. 23In resurreclione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24Et respondens Iesus ait illis Non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem dei? 25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 26De mortuis autem, quod resurgant, non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi deus inquiens Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? 27Non est deus mortuorum sed vivorum. Vos ergo multum erratis. 28 (131, 6.)Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est Audi Israhel, dominus deus noster deus unus est, 30et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31Secundum autem simile est illi Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Maius horum aliud mandatum non est. 32 (132, 10.)Et ait illi scriba Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum: 33et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. 34Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi Non es longe a regno dei. (133, 2.)Et nemo iam audebat eum interrogare. 35 (134, 2.)Et respondens Iesus dicebat docens in templo Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David ? 36Ipse enim David dicit in spiritu sancto Dixit dominus domino meo Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37Ipse ergo David dicit eum ·dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit. 38 (135, 2.)Et dicebat eis in doctrina sua Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare

XII, 16 — 38.