Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/149

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
95
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM

LXI. Murmurantibus de peccatorum convivio parabolam ovis et dragmae ponit inventae, commendans gaudium de paenitentum salute futurum.
LXII. Parabolam ponens de frugi et luxurioso filiis, reversionem prodigi ad patrem salutem indicat paenitentum.
LXIII De vilico iniquitatis ex dissimilitudine qui debitum domini sui astu sollertiore minuerat introducit.
LXIIII. Non posse deo servire quemquam et mamonae: avaros increpat Pharisaeos: legemque dicens vel prophetas usque ad Iohannem baptistam: et quod dimittens quis uxorem moechetur.
LXV. Inmisericordem divitem purpuratum et pauperem Lazarum introducens, ostendit qualia sint passuri raptores si sic merentur puniri tenaces.
LXVI. Vae dicit scandalizanti, paenitenti vero fratri etiam septuagies septies praecipit remittendum.
LXVII. Augeri sibi petunt apostoh fidem, et audiunt de translatione arboris facultatem, positaque similitudine de servo arante vel pascente docet ut inutiles se etiam implentes quae praecepta sunt fateantur.
LXVIII. X leprosis mundatis unus tantum et hoc alienigena ad gratias revertitur referendas.
LXIX. Interrogatus de tempore regni dei respondit non cum observatione venturum, eumque fulgori comparans occupandos eos dicit homines sicut in diebus Noe et Loth, et de binis in tecto in mola et in agro singulos assumendos et singulos pronuntiat relinquendos.
LXX. Ad semper orandum parabolam de vidua ponit ultionem de adversario suo ab iniquo iudice postulante.
LXXI. Oratione Pharisaei in templo et publicani proposita docet non iactanda merita sed confitenda peccata.
LXXII. Parvulos a se vetari prohibens humilitatem sub eorum nomine significat optinendam.
LXXIII. Interrogans dives de possidenda vita aeterna secunda responsione tristis abscedit, et relinquentibus propter nomen suum temporalia dominus aeterna promittit.
LXXIIII. Tradendum se Hierosolymis passurumque praedicit.
LXXV. Iuxta Hiericho caeco mendicanti lumen in praesenti restituit.
LXXVI. Perambulans Hiericho Zaccheum publicanum absolvit, qui venit salvum facere quod perierat.
LXXVII. Parabolam ponit servorum accipientium a domino suo decem