Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/159

E Wikisource
Haec pagina emendata est
105
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

legere. 17Et traditus est illi liber prophetae Esaiae: et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat 18Spiritus domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me 19praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum domini acceptum et diem retributionis. 20Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit, et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21Coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris. 22 (19, 1.)Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius, et dicebant Nonne hic filius est Ioseph? 23 (20, 10.)Et ait illis Utique dicetis mihi hanc similitudinem Medice, cura te ipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. 24 (21, 1.)Ait autem Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 (22, 10.)In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel, quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra, 26et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sydonae ad mulierem viduam. 27Et multi leprosi erant in Israhel sub Helisaeo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus. 28Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes, 29et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem, et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum: 30ipse autem transiens per medium illorum ibat. 31 (23, 8.)Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis: 32 (24, 2.)et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33 (25, 8.)Et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum, et exclamavit voce magna 34dicens Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te qui sis, sanctus dei. 35Et increpavit illi Iesus dicens Ommutesce et exi ab illo. Et cum proiecisset illud daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36Et factus est pavor in omnibus, et conloquebantur ad invicem dicentes Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat spiritibus inmundis et exeunt? 37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis, 38 (26, 2.)Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea. 39Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam: et continuo surgens ministrabat illis. 40Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum: at ille singulis manus imponens curabat eos. 41 (27, 8.)Exiebant etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es filius dei: et increpans

IV, 17 — 41.


14