Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/161

E Wikisource
Haec pagina emendata est
107
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum per tegulas et summiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. 20Quorum fidem ut vidit, dixit Homo, remittuntur tibi peccata tua. 21Et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes Quis est hic qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata nisi solus deus? 22Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos Quid cogitatis in cordibus vestris? 23Quid est facilius dicere Dimittuntur tibi peccata, an dicere Surge et ambula? 24Ut autem sciatis quia filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata, ait paralytico Tibi dico, surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. 25Et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans deum. 26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant deum: et repleti sunt timore, dicentes quia vidimus mirabiha hodie. 27 (38, 2.)Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum, et ait illi Sequere me. 28Et relictis omnibus surgens secutus est eum. 29 (39, 2.)Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua, et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. 30Et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? 31 (40, 2.)Et respondens Iesus dixit ad illos Non egent qui sani sunt medico sed qui male habent: 32non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam. 33At illi dixerunt ad eum Quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? 34Quibus ipse ait Numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare? 35Venient autem dies cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus. 36Dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. 37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effunditur et utres peribunt: 38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. 39Et nemo bibens vetus statim vult novum: dicit enim Vetus melius est.


VI.


1 (41, 2.)Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. 2Quidam autem Pharisaeorum dicebant illis Quid facitis quod non licet in sabbatis? 3Et respondens Iesus ad eos dixit Nec hoc

V, 20 — VI, 3.


14*