Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata est
109
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

praebe et alteram, et ab eo qui auferet tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere: 30omni autem petenti te tribue, et qui auferet quae tua sunt ne repetas. 31 (54, 5.)Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 32 (55, 5.)Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. 33Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. 34Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus faenerantur ut recipiant aequalia. 35Verum tamen diligite inimicos vestros, et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36Estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. 37 (56, 2.)Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini: · dimittite, et dimittimini: 38date, et dabitur vobis, mensuram bonam confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum: eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis. 39 (57, 5.)Dicebat autem illis et similitudinem. Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadent? 40 (58, 3.)Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit sicut magister eius. 41 (59, 5.)Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est non consideras? 42Et quomodo potes dicere fratri tuo Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc respicies ut educas festucam de oculo fratris tui. 43 (60, 5.)Non est enim arbor bona quae facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum. 44Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur: (61, 5.)neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. 45 (62, 5.)Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os loquitur. 46 (63, 3.)Quid autem vocatis me Domine domine, et non facitis quae dico? 47 (64, 5.)Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. 48Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram; inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat supra petram. 49Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento, in qua inlisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna.

VI, 30 — 49.