Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/179

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM 125 Herodes vult te occidere. ^ Et ait illis Ite dicite vulpi illi Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. ^^Ve- rum tamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non ca- pit prophetam perire extra Hierusaiem. ^^ ^"^' ^^ Hierusalem Hierusaiem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluisti. ^ Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis Benedictus qui venit in no- mine domini. XIV. 1 (176,10.) g|. factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pha- risaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. ^ Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. ^ ^^^^-^ ' Et respondens lesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos Licet sabbato curare? *At illi tacue- runt: ipse vero apprehensum sanavit ac dimisit. ^ Et respondens ad il- los dixit Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non conti- nuo extrahet illum die sabbati? '^ Et non poterant ad haec respondere ilH. "^ ^"^' '"^■' Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus elegerent, dicens ad illos ^ Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invita- tus ab eo , ^ et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi Da huic locum , et tunc incipias cum rubore novissimum locura tenere. ^^ Sed cum vocatus fueris, vade recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi Amice, ascende superius: tunc erit tibi gloria co- ram simul descumbentibus : ^^ '"^- ^^ quia omnis qui se exaltat humiliabi- tur, et qui se humiliat exaltabitur. ^ ^^^- '"^■^ Dicebat autem et ei qui se invitaverat Cum facis prandium aut cenam, noh vocare amicos tuos ne- que fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio. ^ Sed cum facis convivium , voca pauperes debiles clodos caecos, ■"* et beatus eris, quia non habent re- tribuere tibi: retribuetur enim tibi in * resurrectionem iustorum. ^Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit ei Beatus qui man- ducavit panem in regno dei. i6(i8i,5.)^j. jpgg ^— |. ^j jjomo quidam fe- cit cenam magnam et vocavit multos. ^ Et misit servum suum hora caenae dicere invitatis ut venirent , quia iam parata sunt omnia. ^^ Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei Villam emi et necesse habeo exire et videre illam: rogo te, habe me excusatum. ^ Et alter Xm. 32 - XIV, 19.