Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/199

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

INCIPIUNT CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM lOHANNEM. I. In principio verbum deus apud deum, per quem facta sunt omnia, et lohannes missus refertur ante eum , qui recipientes se facit filios dei per gratiam suam. II. Interrogantibus ludaeis lohannes negat se esse Christum, sed mis- sum se ante illum vocemque esse clamantis in deserto secun- dum Esaiam enuntiat; ipsum vero fatetur agnum tollentem pec- cata mundi et baptizantem in spiritu sancto, eo quod ipse sit supra omues. III. Ex duobus lohannis discipulis qui secuti fuerant dominum unus Andreas adduxit fratrem suum, qui Petrus ab ipso nuncupatus: Philippus quoque vocatus Nathanaheli indicat, qui mox inter ce- tera eum dei filium confitetur, IIII. In nuptiis aquam convertit in vinum: quo facto cognoscitur quod ubi ipse fuerit invitatus vinum necesse sit deficere nuptiarum. V. Propinquante pascha ludaeorum eicit vendentes e templo, et in- terrogantibus quod signum daret, solvendi templum et in triduo excitandi mysterium ponit. VI. Nicoderao inter multa dicit nisi renatus in regnum dei intrare non posse, vel quod non iudicare sed salvare venerit mundum, et manifestari dicit opera quae in deo sunt facta. VII. lohanni in Aenon baptizanti dicitur lesum baptizare: quem ille sponsum esse et oportere crescere, se autem minui, illumque de sursum et supra omnes esse, credentemque in eum habere vi- tam aeternam, super incredulum vero iram manere confirmat. VIII. Apud puteum lacob mulieri Samaritanae manifestatus plurima mystice loquitur, et multi Samaritanorum credunt in eum, dicen- tes Ilic est vere salvator mundi. VIIII. Reguli cuiusdam filius egrotans abseutis domini voce sanatur di- centis patri eius Vade, filius tuus vivit: credidit ipse et domus eius tota. X. Hominem XXXVIII annos in infirmitate sua dicendo Surge tolle grabattum tuum et ambula, in sabbato curat, aequalem se quod erat faciens deo. 19