Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/209

E Wikisource
Haec pagina emendata est
155
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM


scimus quia vere hic est salvator mundi. 43 (34, 7.)Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam. 44 (35, 1.)Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 (36, 10.)Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt illum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. 46Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. (37, 3.)Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur, Capharnaum: 47hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius: incipiebat enim mori. 48Dixit ergo lesus ad eum Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 49Dicit ad eum regulus Domine, descende prius quam moriatur filius meus. 50Dicit ei Iesus Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus, et ibat. 51Iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret. 52Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit: et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. 53Cognovit ergo pater quod illa hora erat in qua dixit ei Iesus Filius tuus vivit, et credidit ipse et domus eius tota. 54Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

V.


1 (38, 1.)Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymis. 2Est autem Hierosolymis super probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens: 3in his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, expectantium aquae motum. 4Angelus autem domini secundum tempus descendebat in piscinam et movebat aquam: qui ergo primus descendisset post motum aquae, sanus fiebat a quocumque languore tenebatur. 5Erat autem quidam homo ibi triginta octo annos habens in infirmitate sua: 6hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei Vis sanus fieri? 7Respondit ei languidus Domine, hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. 8Dicit ei Iesus Surge tolle grabatum tuum et ambula. 9Et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum, et ambulabat: erat autem sabbatum in illo die. 10Dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat Sabbatum est, non licet tibi tollere grabattum tuum. 11 (39, 10.)Respondit eis Qui me fecit sanum, ille mihi dixit Tolle grabattum tuum et ambula. 12Interrogaverunt ergo eum

IV, 43 — V, 12.


20*