Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xiv
PROLEGOMENA

pro fratres positum est. Etiam semel vel bis legitur qm pro quoniam. Denique frequentatur lineola m finale compensans.
  Primi cuiusque libri versus rubricati sunt. Tituli librorum in medio summo paginarum margine appositi sunt, inter duo corcula sive potius foliola quae cordis formam habent inclusi.


VII.


  Facsimile nostrum compositum est ad schedam a cl. Tregellio in eum usum praeparatam. Quod vide ne ad tabulam iudices a Fleckio exhibitam: ibi enim scriptura codicis miserrimum in modum deformata est. Memini etiam in splendido opere Silvestris palaeographico facsimile codicis Amiatini me vidisse. Quod contrarium in modum ac Fleckii ab ipso codice differre visum est: paullo enim pulchrius est.
  Sed quo melius ex facsimili nostro ratio codicis disci possit, totam paginam, eamque ipsam unde illud desumtum est, adscribamus. Qua in re haec observa. Columnae I. versu 9. v superscriptum a correctore est. Ibidem v. 10. prima manu nihil positum est praeter batur: reliqua omnia praeposito puncto corrector apposuit, partim hoc ipso loco partim in superiore margine. Ibidem v. 39 sq. pro „mesopotamiam“ posuit „in mesopotamia.“ Intervalla I, 42. II, 34. item I, 43. ad exemplum codicis expressimus. Item D et L I, 34. II, 16. in ipso codice minora sunt quam utrumque U.