Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/225

E Wikisource
Haec pagina emendata est
171
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. 44 (111, 1.)Iesus autem clamavit et dixit Qui credit in me, non credit in me sed in eum qui misit me, 45et qui videt me, videt eum qui misit me. 46 (112, 10.)Ego lux in mundo veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat. 47Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum: non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. 49Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor.

XIII.

1Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit hora ut transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 (113, 9.)Et cena facta, cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis, 3 (114, 3.)sciens quia omnia dedit ei pater in manus,(115, 10.)et quia a deo exivit et ad deum vadit, 4surgit a cena et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum praecinxit se, 5deinde mittit aquam in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus. 6Venit ergo ad Simonem Petrum: et dicit ei Petrus Domine, tu mihi lavas pedes? 7Respondit Iesus et dicit ei Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea. 8Dicit ei Petrus Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit Iesus ei Si non lavero te, non habes partem mecum. 9Dicit ei Simon Petrus Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput. 10Dicit ei Iesus Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus: et vos mundi estis, sed non omnes. 11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit Non estis mundi omnes. 12Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis Scitis quid fecerim vobis? 13 (116, 3.)Vos vocatis me Magister et domine, et bene dicitis: sum etenim. 14 (117, 10.)Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes: 15exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis. 16 (118, 3.)Amen amen dico vobis, non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum. 17Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. 18 (119, 10.)Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim, sed ut impleatur scriptura Qui

XII, 43 — XIII, 18.


22*