Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/272

E Wikisource
Haec pagina emendata est
218
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

niebant confitentes et adnuntiantes actus suos. 19Multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et combuserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium. 20Ita fortiter verbum domini crescebat et confirmabatur. 21His autem expletis proposuit Paulus in spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam, dicens quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. 22Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 23Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via. 24Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Deanae praestabat artificibus non modicum quaestum; 25quos convocans et eos qui huiusmodi erant opifices, dixit Viri, scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis, 26et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed pene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt. 27Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Deanae templum in nihilum deputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit. 28His auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes Magna Deana Ephesiorum. 29Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli: 31quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum. 32Alii autem aliud clamabant: erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent. 33De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis. Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo. 34Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium Magna Diana Ephesiorum. 35Et cum sedasset scriba turbas, dixit Viri Efesii, quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis? 36Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. 37Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blaspheraantes deam vestram. 38Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur et proconsules sunt, accusent invicem: 39si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 40Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.

XIX, 19 - 40.