Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/273

E Wikisource
Haec pagina emendata est
219
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

XX.

1Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. 2Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam; 3ubi cum fuisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. 4Comitatus est autem cum eo Sopater Pyri Beroensis, Thessalonicensium vero Aristharchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trofimus: 5hi cum praecessissent, sustinebant nos Troadae: 6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. 7In una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem: 8erant autem lampadae copiosae in cenaculo ubi eramus congregati. 9Sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. 10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum et complexus dixit Nolite turbari: anima enim ipsius in eo est. 11Ascendens autem frangensque panem et gustans, satisque allocutus usque ad lucem, sic profectus est. 12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. 43Nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. 14Cum autem convenisset nos in Asson, adsumto eo venimus Mytilenen, 15et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium, et alia die adplicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. 16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia: festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem pentecosten faceret Hierosolymis. 17A Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae: 18qui cum venissent ad eum et simul essent, dixit eis Vos scitis, a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19serviens domino cum omni humilitate et lacrimis et temtationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum, 20quomodo nihil subtraxerim vobis utilium, quominus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, 21testificans Iudaeis atque gentilibus in deum paenitentiam et fidem in domino nostro Iesu Christo. 22Et nunc ecce ego alligatus spiritu vado in Hierusalem, quae in ea ventura sunt mihi ignorans,

XX, 1 — 22.


28*