Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/282

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

228 LIBER ACTUUM APOSTOLORUM XXVI. ^ Agrippa vero ad Paulum ait Permittitur tibi loqui pro temet ipso. Tunc Paulus ex.tenta manu coepit rationem reddere. ^ De omnibus qui- bus accusor a ludaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie , "^ maxime te sciente omnia quae apud lu- daeos sunt consuetudines et quaestiones: propter quod obsecro patien- ter me audias. *Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis, noverunt omnes ludaei, ^praescien- tes me ab initio, si *velint testimonium perhibere, quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus. ^ Et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a deo, sto iudicio sub- iectus, '^ in qua XII tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire: de qua spe accusor a ludaeis, rex. ^ Quid incredibile iudi- catur apud vos si deus mortuos suscitat? ^ Et ego quidem existimave- ram me adversus nomen lesu Nazarei debere multa 'contra agere; ^^ quod et feci Hierosolymis , et multos sanctorum ego in carceribus in- clusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur detuli sententiam , ^ et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare, et amplius insaniens in eos persequebar us- que in exteras civitates. ^^ In quibus dum irem Damascum cum pote- state et permissu principum sacerdotum , ^^ die media vidi in via , rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me ,lumen et eos qui mecum simul erant, * omnesque nos cum decidissemus in terram, au- divi vocem loquentem mihi hebraeica lingua Saule Saule, quid me per- sequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. ^^ Ego autem dixi Quis es, domine? Dominus autem dixit Ego lesus quem tu persequeris. '^ Sed et surge et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi, " eripiens te de populis et gentibus, in quas nunc ego mitto te ^ aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate satanae ad deum, uti accipiant remissionem peccatorum suorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me. ^ Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis, "^^ sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omni regione ludeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad deum, digna paenitentiae opera facientes. ^' Hac ex causa me ludaei, cum essem in templo , comprehensum temtabant interficere. ^^ Auxilio autem adiutus dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil XXV, 1 — %%