Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/288

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

234 PROLOGUS IN OMNES EPISTULAS cum Corinthios et alios ante iam, ut ministerium quod secum portaturus erat ' colligerent , litteris adhortatus sit. Unde intellegi quidam volunt ita omnes epistulas ordinatas ut prior poneretur quae posterior fuerat, destinata ut per 'singulas epistulas gradibus ad perfectiora veniretur. Romanorum namque plerique tam rudes erant ut non intellegerent dei se gratia et non suis meritis esse salvatos, et ob hoc duo inter se po- puli conflictarent. Idcirco illos indigere adserit confirmari, vitia gentili- tatis priora commemorans. Corinthiis autem iam dicit scientiae gratiam esse concessam, et non tam omnes increpat quam cur peccantes non increpaverint reprehendit; sicut ait Auditur inter vos fornicatio; et iterum Congregatis vobis cum meo spiritu tradere huiusmodi satanae. In se- cunda vero laudantur et ut magis ac magis proficiant admonentur. Ga- latae vero iam imflius criminis arguuntur, nisi quod callidissimis pseudo- apostolis crediderunt. Ephesi sane nuUa " repraehensione sed multa laude sunt digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo magis conlaudantur , qui uec audire quidem falsos apostolos vo- luerunt. Colosenses autem tales erant ut cum apostolo visi corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur Etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum. Thessaloni- censes nihilominus in duabus epistulis omni laude prosequitur eo quod non solum fidem inconcussam servaverunt veritatis, sed in persecutione civium fuerint constantes inventi. De Hebraeis vero quid dicendum est? quorum * Thessalonicenses qui plurimum laudati sunt imilatores facti esse dicuntur; sicut ipse ait Et vos fratres imitatores facti estis ecclesiarum dei cpiae sunt in ludaea: eadem enim passi estis et vos a contribulibus vestris quae et ilh a ludaeis. Apud ipsos quoque Hebraeos eadem commemorat dicens Nam et vinctis conpassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere mehorem et manentem substantiam. EXPLICIT PROLOGUS IN OMNES EPISTULAS.