Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/301

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD ROMANOS 247 fides eius ad iustitiam. ** Sicut et David dicit beatitudiiiem liominis cui deus accepto fert iustitiam sine operibus, ^ Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata: ^ beatus vir cui non imputabit dominus peccatum. ^ Beatitudo haec in circumcisione, an etiam in prae- putio? dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam. ^° Quo modo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in cir- curacisione sed in praeputio. ^^ Et signum accepit circumcisionis, signa- culum iustitiae fidei quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad iustitiam, ^^ et sit pater cir- cumcisionis, non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae. ^^ Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres es- set mundi, sed per iustitiam fidei. * Si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, aboHta est promissio: ^lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. '^^ Ideo ex fide ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est so- lum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum; " sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te, ante deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt; ^ qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multa- rum gentium, secundum quod dictum est Sic erit semen tuum , ^^ et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarrae, ^" in repromissione etiam dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam deo, ^' plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere. ^^ Ideo et reputatum est ilU ad iustitiam. ^^ Non est autem scriptum tantuni propter ipsum quia reputatum est ilh , ^* sed et propter nos , quibus ' reputabitur credentibus in eum qui suscitavit lesum dominum nostrum a mortuis , ^^ qui traditus est propter dehcta nostra et resurrexit proptisr iustificationem nostram. V. ^" ^"' lustificati igitur ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum lesum Christum , ^ per quem et accessum habemus fide in gra- tiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae fihorum dei. ^ Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, ^patientia autem probationem, probatio vero spem; ^ spes autem non confundit , quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris IV, 6 - V, 5.