Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/305

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD ROMANOS 251 ambulamus sed secundum spiritum. ^ Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui vero secundum spiritum, quae sunt spiri- tus sapiunt. ^ ^**^ Nam prudentia carnis mors est , prudentia autem spi- ritus vita et pax. '^ Quoniam sapientia carnis inimicitia est in deum: legi autem dei non subicitur, nec enim potest. ^ Qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. ^ Vos autem in came non estis sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. ^*' Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatura, spiritus vero vita propter iustificationem. ^' Quod si spiritus eius qui suscitavit lesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit lesum Christum a mortuis vivificavit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in vobis, ^^ Ergo , fratres , debitores sumus non carni ut secundum carnem viva- mus. ^^ Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini ; si autem spiritu facta carnis mortificatis, vivetis. ^* Quicumque enim spiritu dei aguntur, hi fiU sunt dei. ^^ *"*' Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in ti- more, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba pater. ^ Ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus fili dei. " ^^®^ Si autem filii, et heredes ; heredes quidem dei, coheredes autem Christi, si tamen conpatimur ut et conglorificemur. ^^ Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. ^® Nam expectatio creaturae revela- tionem fihortim dei expectat. ^" Vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum qui subiecit, in spem ^' quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis * in libertatem gloriae filiorum dei. ^ Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc : ^^ non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri. ^ <^^^ Spe enim salvi facti sumus : spes autem quae videtur non est spes : nam quod videt quis , quid sperat ? ^ Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. ^^ Similiter autem et spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus sicut opor- tet nescimus, sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabili- bus: ^ qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia se- cundum deum postulat pro sanctis. ^ Scimus autem quoniam diHgenti- bus deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum "propositum vocati sunt sancti. ^^ Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis filii eius , ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 30(22) Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et Vin, 5 — 30. 32^