Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/330

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

276 EPISTULA AD CORINTHIOS I. cessariora sunt, ^^ et quae putamus ignorabiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus, et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, ^houesta autem nostra nullius egent. Sed deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo ho- norem , ^ ut non sit schisma in corpore, sed id ipsum pro invicem sol- licita * sint membra. ^ Et si quid patitur unum membrum , conpatiuntur omnia membra; sive gloriatur unura merabrum, congaudent omnia membra. ^^ Vos autem estis corpus Christi et membra de membro. ^^ Et quosdam quidem posuit deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores , deinde virtutes , * exin * gratia curationum , opitulationes, gubernatioues , genera liuguarum. ^ Numquid oranes apostoH ? numquid omnes prophetae ? numquid omnes doctores? ^" numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omues linguis lo- quuntur? numquid omnes interpraetantur? ^' Aemulamini autem caris- mata maiora. ^^*^ Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. XIII. ^ Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non ha- beam, factus sum 'velut aes sonans aut cymbalum tinniens. ^Et si ha- buero prophetiam et noverim mysteria omnia * et omnera scientiara,. et habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autera non habuero, nihil sura. ^ Et si distribuero in cibos pauperura omnes facul- tates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeat, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. * Caritas patiens est, benigna est, caritas non aeraulatur, non agit perperara, non inflatur, ^non est arabitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, ^ nou gau- det super iniquitatem, congaudet autem veritati, '^ omnia suflFert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. ^ Caritas nuraquam excedit: sive prophetiae, evacuabuntur : sive linguae, cessabunt: sive scientia, destrue- tur. ^ Ex parte enira cognoscimus et ex parte prophetamus : ^ cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. " Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus : quando factus sura vir, evacuavi quae erant parvuU. ^ Vi- demus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. ^^ Nunc autem manet fides spes caritas, tria haec: maior autem his est caritas. XII, 23 — XIII, 13.