Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/334

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

280 EPISTULA AD CORINTHIOS L corpus animale , est et spiritale. Sic et scriptum est *^ Factus est primus homo Adam in aiiimam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. ^ Sed 'prius non quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. ^'^ Primus homo de terra terrenus, secun- dus homo de caelo*. *^ Qualis terrenus, tales et terreni, "qualis cae- lestis, tales et caelestes: *^ igitur sicnt portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. ^ Hoc autem dico , fratres , quoniam caro et sanguis regnum dei 'possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidere. ^' Ecce mysterium vobis dico. Omnes quidem resurgimus, sed non omnes immutabimur, ^^ in momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim, et mortui resurgent incorrupti, et nos in- mutabimur. ^^ Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam , et mortale hoc induere inmortahtatem. ^* Cum autem mortale hoc induerit inmortahtatem , tunc fiet sermo *qui scriptus est Absorta est mors in victoria. ^^ Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? ^^ Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. ^"^ Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per dominum nostrum lesum Christum. ^^ Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et inmobiles , ab- undantes in opera domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in domino. XVI. 1 (66) j)g collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. ^ Per unam sabbati unusquisque vestrum aput se ponat recondens quod ei placuerit, ut non cum venero tunc 'collecta fiant. '^ Cum autem *presens fuero, quos probaveritis per epi- stulas , hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem : * quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. ^ Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero : nam Machedoniam pertransibo. ^ Apud vos forsitan manebo vel etiam hiemabo, et vos me deducatis quocumque iero. '^ Nolo enim vos modo in transitum videre : spero enim me ali- quantum temporis manere apud vos, si dominus permiserit. ^ Permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten: ^ ostium enim mihi apertum est magnum et evidens , et adversarii multi. ^ Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim domini operatur sicut et egO: ^^ ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: expecto enim iilum cum fratribus. ^^ ^**'^ De Apollo autem fratre, multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique XV, 45 — XVI, 12.