Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/371

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD PHILIPPENSES 317 fide, '^' ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et socie- tatem passionum illius configuratus morti eius , ^^ si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis. ^ Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim: 'sequor autem si conprehendam in quo et con- prehensus sum a Christo lesu. ^^ Fratres , ego me non arbitror con- praehendisse : unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me , * ad destinatum persequor , ad brabium "supernae vocationis dei in Christo lesu. ^^ Quicumque ergo perfecti*, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis deus re- velavit. *' Verum tamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula. ^ *^^^ Imitatores mei estote, fratres, et ob- servate eos qui ita ambulant sicut habetis formam uos. ^^ Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimi- cos crucis Christi, ^^ quorum finis interitus, quorum deus venter et glo- ria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. ^° Nostra autem conver- satio in caeUs est, unde etiam salvatorem expectamus dominum lesum Christum, ^^ qui reformavit corpus humihtatis nostrae configuratum cor- pori claritatis suae, secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia. IV. ^ Itaque, fratres mei carissimi et desiderantissimi , gaudium meum et corona mea , sic state in domino, carissimi. ^ * Evhodiam rogo et Syn- tychen depraecor id ipsum sapere in domino. ^ Etiam, rogo et te, ger- mane conpar, adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangeUo cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in Ubro vitae. 't (13) Gaudete in domino semper : iterum dico , gaudete. ^ Modestia ve- stra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope est. ^ Nihil soIUciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione peti- tiones vestrae innotescant apud deum. ^ Et pax dei , quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Chri- sto lesu. ^ ^^*^ De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecuraque sancta, quaecumque amabiUa, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qiia laus', haec cogitate; ^ quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et deus pacis erit vobiscum. ^" '^^^ Gavisus sum autem in domino vehe- menter, quoniam tandem aUquando refloruistis pro me sentire; sicut ct sentiebatis, occupati autem eratis. ^ Non quasi propter penuriam dico: m, 10 — IV, 11.