Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/431

E Wikisource
Haec pagina emendata est
377
EPISTULA PETRI I.

conversamini, 18scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, 19sed praetioso sanguine quasi agni inmaculati et incontaminati Iesu Christi, 20praecogniti quidem ante constitutionem mundi, (4)manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21qui per ipsum fideles estis in deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in deo. 22Animas vestras castificantes in oboedientiam caritatis, in fraternitatis amore simplici, ex corde invicem diligite attentius, 23renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili, per verbum dei vivi et permanentis in aeternum. 24Quia omnis caro ut faenum, et omnis gloria eius tamquam flos faeni: exaruit faenum, et flos decidit: 25verbum autem domini manet in aeternum. (5)Hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vobis.

II.

1Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones, 2sicut modo geniti infantes, rationabile et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, 3si tamen gustatis quoniam dulcis est dominus. 4Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a deo autem electum et honorificatum, 5 (6)et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritales, sacerdotium sanctum, offerre spiritales hostias acceptabiles deo per Iesum Christum, 6propter quod continet scriptura Ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum praetiosum, et omnis qui crediderit in eo non confunditur. 7Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli et lapis offensionis et petra scandali 8his qui offendunt verbo nec credunt, in quo et positi sunt. 9 (7)Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum; 10qui aliquando non populus, nunc autem populus dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 11 (8)Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, 12conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrahunt de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent deum in die visitationis. 13 (9) Subiecti estote omni humanae creaturae propter deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus

I, 18 — II, 14.
48