Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/452

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

398 APOCALYPSIS lOHANNIS dabo illi calculum candidum et in *calculum nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit. ^Et angelo * Tyathirae ecclesiae *scri- bae Haec dicit filius dei, qui habet *oculos tamquam flammam ignis, et pedes eius similes oricalcho. ^^Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam, et opera tua novissima plura priori- bus. "■^ Sed habeo adversus te quia * permittes mulierem Hiezabel, quae se dicit propheten , docere et seducere servos meos fornicari et mandu- care de idolothytis. ^^ Et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua. ^^Ecce mitto eam in lectum, et qui *moechantur cum ea in tribulationem maximam, nisi paenitentiam egerint ab operibus suis. '^ Et filios eius interficiam in mortem, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo uni- cuique vestrum secundum opera vestra. Vobis autem dico , ^ ceteris qui Tyathirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt 'altitudinis satanae, quemammodum dicunt. Non mittam su- per vos aliud pondus: ^^ tamen id quod habetis tenete donec veniam. ^^Et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, ^ et reget illas in virga ferrea, tamquam vas figuU confringentur, sicut et ego accepi a patre meo, ^ et dabo illi slel- lam matutinam. ^ Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat ecclesiis. III. ^ Et angelo ecclesiae Sardis scribe Haec dicit qui habet septem spi- ritus dei et septem stellas. Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. ^ Esto vigilans, et confirma cetera quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram deo meo. ** In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. * Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinave- runt vestimenta sua, et ambulant mecum in albis, quia digni sunt. ^ Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de li- bro vitae, et confitebor nomen eius coram patre meo et coram angelis eius. ^ Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat ecclesiis. ^ Et an- gelo Philadelphiae ecclesiae scribe Haec dicit sanctus et verus, qui ha- bet clavem David; qui aperit et nemo 'cludit, cludit et nemo aperit. ^ Scio opera tua: ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest cludere; quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. ^ Ecce dabo de synagoga satanae qui dicunt se II, 18 — III, 9.